— 11—
dorum); in graecis libris ratio habeatur dialectologiae, et in omni- bus veteribus libris magnae varietatis loquendi totiusque orationis, quibus aliis verbis aeque bonis ⁸) scriptor uti potuisset. Certe perito
et experto linguaeque satis gnaro magistro inſinitus campus quaestio-
pro: Als schon— lag, so gereute es ihn. Tale enuntiatum primarium hac coniunctione quum formatum per infinitivum historicum uei posse, quis crit, qui hoc miretur? Atque ita vere Livius II, 27. Fusis Au- runcis Romanus proynissa consulis exspectabat, quum Appius, asper- rime poterat, ius de creditis pecuniis dicere— proz Quum R.— ex- speolaret, Appius— dixit. Nihil ergo hic abhorret a lingua latina, nec quidquam ausilii petendum est ex graeca, quod cum Doeringio feecit Ruperti, qui graecam particulam éxet cum infinitivo coniungi exemplis ostenderunt.
) Modorum enim indicativi et subiuncrici usus plerumque ab enuntiatorum inter se coniunctione pendet. Alius est usus indicativi, alius con- iunctivi. Quidquid enim scriptor ex sua mente addit, nisi ipse dubi- tat, modo positivo sive indicativo addit; quidquid vero ex aliorum agentium mente subiungit, subiungit modo subiunctivo sive coniunctivo. Sunt quidem in scriptoribus verba enuntiatis primariis addita, de quibus subinde difficulter iudicari poteſt, seriptoris ne ipsius sint, an eorum, quorum facta referuntur, utrum ergo indicativus, an subiunctivus restitu- endus sit. Utilissima igitur in talibus locis erit quaestio de modo verbi, quem codices et editiones aut varie legunt, aut omnium consensu adop- tant, uter veri videatur similior..
8) Error enim est frequens maägistrorum, quod eam loquendi rationem, qua quibusdam locis scriptores utantur, solam et unice veram esse, nec alio modo cos loqui potuisse opinantur. Huc refer etiam usum par- ticipiorum Ppro singulis enuntiatis, ac rursus singula enuntiata Pro par- ticipiis; usum interrogationum pro simplici minus vivida oratione, sive affirmativa sive negativa; usum imperativi sequente futuro enuntiati primarii; usum accusativi exclamationis sequente enuntiato sccundario; et ita multa similia leguntur, quae observatu digna sint. Quae ut exem-
plis illustrem, largior est copia, quam quae paueis hic enumerari pos- sit..


