Aufsatz 
Quaedam ex familiari interpretatione Herodoti historiarum ad L. I. cap. 6,7 et 14 seqq. praemissis observationibus de vera scriptores veteres in scholis interpretandi ratione / Joannes Philippus Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

84

40 7

bus grammaticis docendis versatur, ubique ac semper summa cum cura ae studio adhibeatur, et quo minor in tironibus linguae est scientia, eo accuratior et crebrior sit necesse est. Longus hic campus patet tirones exercendi. Praeter enim vulgares trivialis scientiae res gram- maticas digna maxime sunt, quae considerentur et accurate docean- tur, singulorum enuntiatorum ratio et conditio, eorum collocatio

atque inter se coniunctio, et hinc pendens usus temporum) et mo-

6) Notum est ex duobus enuntiatis, quae res praeteritas continent, quorum alterum primarium, alterum secundarium vocatur, hoc secundarium alteri conjunctione apta apposita praeponi, illud primarium postponi solere. Ita non mirum est, verbum enuntiati primarii plerumque in perfecto sive aoristo, verbum autem secundarii aut in imperfächo propter rem infectam, aut in plusquamperfécto propter rem perfectam poni. Neque ta- men ita semper loquuntur veteres, uti ne nos Germani quidem., Secunda- rium enim enuntiatum subinde nulla apposita coniunctione anteponunt,

eique alterum primarium vario modo adiungunt, vel ita ut ei apponant con-

iunctionem, quae secundarii comes esse debebat, vel ut utrumque negligen- ter usu particulae copulativae connectant, vel ut nullo adminiculo annexo hoc, illud sequi patiantur. Quid autem hac mutata orationis forma fit de temporibus? Nihil prorsus mutatur. Hinc linguae gnaro usus imperfecti, nisi repetitionis aut consuetudinis vis inest, et plusquamperfecti satis ple- rumque indicat enuntiata secundaria. Patebit hoc ex nonnullis Livii locis. Ita I. 36. Tarquinius muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum coeptis interoenit Pro: Quum Tarq. pararet, Sab. b. c. intervenic. I. 57. Ardeam Rutuli habebant, gens divitiis prao-

pollens, eaque ipsa causa belli fiie pro: Quum A. R. haberent, g. d. p., ea ipsa c. b. fuit, II. 8. Nondum dedicata erar Iovis aedes. Va- lerius vortitt sunt, uter pro: Quum nondum dedicata esset I. aed., Valerius vortiti sunt. Et ita fere ubicumque usus imperfecti et

plusquamperfecti tibi enuntiata secundaria, usus perfecti primaria in- dicabit. Nequo vero usus particulae quum enuntiato alicui primario prae- fixae mirus esse debebit Germanis, quum nos quoque ita loquamur: Sohon lag auf Befehl des Königs die Stadt halb in Asche, als es ihn gereute