Aufsatz 
Quaedam ex familiari interpretatione Herodoti historiarum ad L. I. cap. 6,7 et 14 seqq. praemissis observationibus de vera scriptores veteres in scholis interpretandi ratione / Joannes Philippus Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

historiae aut alii rei repugnat. De illis autem ne ipse solus iudicet magister, sed apte dextreque quaerendo discipulorum utatur scientia, quam sibi illi iam de hac illave re pepererunt, iudicandi eorum facul- tatem tentet, aut, si illi scientia ad rem diiudicandam necessaria ca- reant, hunc defectum ex sua ipse suppleat. Ita haec quoque exereita- tio utilissimum fieri poterit ingeniorum examen, cui acre, cui medio- cre, cui tardum sit ingenium. ³) In principio autem sit rara, dum parva est in tironibus linguae scientia et inexercitata iudicandi facul-

tas, dumque memoria omnium prima ingenii vis est, quae magis quam

ceterae exercenda sit. Crescente autem linguae scientia ingenioque in

dies magis maturescente, haec etiam frequentior fiat. Quis et quantus usus huius exercitationis habendus sit, hoc prudentissimi cuiusque ma-

gistri iudicio relinquendum est. Altera autem exercitatio, quae in re-

5) Similiter alii eruditione praestantes philologi de usu critices in scholis iudicarunt. Prae ceteris I. H. Bremids, Prof. Turicensis, in praefatione suac Cornelii Nepotis editionis, et Jac. Jer. Oberlinus, Prof. quondam Ar- gentoratensis, in praef. editionis suae Ovidii Tristium, cujus verba hie adscribam: Sed illud optarim, ut, qui iuoentuti in lustrandis auctoribus elassicis, maxime poelis, sese comites ducesgque praebent, hino inde loca nonnulla in guibus maæime diversilas elucet, decerpant, tirones seligendae verae soriptoris lectioni assue- Faciant, sensumgue eorum dirigant et iudicii vim acuant, ne, quod vulgo fieri solet, in quamvis legendi formam ab hoo illove editore admissam iurent. Haec ille. Iudicandi autem facultas maxime exquiri potest in illis locis, quos plu- rimos supposititios in scriptoribus invenimus, qualia sunt illa verba, quae in Cicer. Catil. 1, 6, 15 leguntur: nihil moliris, quod mihi latere»alear in tempore, quae non solum mentem Ciceronis corrumpunt, sed ctiam tribus erroribus malae latinitatis malum seriorem pannum produnt. Ve- rum tamen cea in plurimis etiam novis orationum exemplaribus nulla virgula apposita, nulloque obelo signata leguntur, duin etiam a nuper- rimo editore inepte defenduntur.

(2)