primos scriptores tarde legere cum discipulis suis, et quam paucissi- mos, ut ita dicam, percurrere. lIure igitur ac merito illa docendi et interpretandi ratio nuper acerba irrisione iustäque reprehensione ex- cepta est. 4) Mihi quoque numquam potuit persuaderi, ita docere at- que ita scriptores interpretari prosperum habere successum, praeser- tim quum in discipulis, qui ita multos eosque difficiles scriptores lege- runt, vana ac superba plerumque cogitatio pariatur, se litterarum graecarum ac romanarum satis esse gnaros, nec, schola relicta, ullo amplius in his egere adiutore. Hinc illa nunc vulgaris professorum philologiae academicorum querela suas scholas a nullis fere nisi philolo- giae studiosis frequentari, quum olim, quod bene memini, F. A. TVolſii, prineipis illius Germaniae philologorum, scholae philologicae magna multitudine etiam theologiae, iurisprudentiae ac medicinae studiosorum celebrarentur. 3
Inter illam utramque inter se diversam ac dissimilem interpretandi rationem certe ea, quae medium tenet, optima et usui scholastico unice utilissima est. Quam qui sequuntur, non omnes quidem afferunt varias lectiones, nec rursus omnes praetereunt, sed utuntur plerum- que tantum iis, quas diversa discipulorum exemplaria legunt, ut eas examinent et diiudicent. Enarrationem enim, ut ait Quintilianus(Inst. orat. 1, 4.), Praecedat emendata lectio. Haec ergo primum constituenda est, praesertim si illa vel altera, quae nostra exemplaria occupavit,
vel mentem scriptoris corrumpit, vel linguae ipsius leges violat, vel uszer
I
4⁴) Lege ante omnes libellum anonymi: Veber einige Mängel in unserer fetzigen gelehrten Sehulbildung von einem akadem. Lehrer. Leipz. 823, 8, ubi gravissimis verbis illi reprehenduntur qui ita doceant.


