aut earum scientia tamquam satis nota ponitur, quamquam in schola frequenti ac celebri ingenia saepe diversissima in eodem ordine sive classe inveniuntur, Juorum qui superiorem locum obtinent, largam quidem fortasse scientiam linguae sibi pepererint, contra qui inferio- rem locum occupant, vix prima elementa recte perceperint. Hac do- cendi et scriptores interpretandi ratione quid potest cogitari perver- sius? Nam quum in locis difficilioribus sententia ex verborum nexu trantum forte fortuna ab ipso plerumque magistro eruatur, diseipulo- rum indicium neque exercetur, neque acuitur, et faciles tantum 10c0s celeriter intelligere ac convertere discunt. Ita vero, qui sine aliena ope difficiliores intellectu scriptores intelligant, nunquam fient idonei.
Dicunt quidem laudatores huius docendi rationis, veteres scripto- res non ob linguam, sed ob res esse legendos. Quod etsi dictu et auditu speciosissimum est ac sane verum, hic tamen usus seriptorum maturiori aetati reservandus est; pueris verba tantum discenda; quae quum didicerint et recte intellexerint, tum aperti illis erunt per se aditus ad omnes, quoscumque legent, scriptores. Sed prius via stru- enda ac munienda est ad verba recte intelligenda. Ecquid tandem vos putatis fieri Posse. ut res prius intelligantur, quam verba? Annon recte ab historiarum scriptoribus, quum ob res facillimi sint, Ieetionis initium facimus, ac paullatim tum progredimur ad oratores, tum ad extremum philosophos legimus et quicumque impedita et obscura ora- tione utuntur, quamvis pleni sint sententiarum maximarum ac gravissi- marum, quamvis, qui primi legantur, dignissimi? Sed antequam ad tales progrediamur, profecto multa ac copiosa aliorum lectione opus est, ne verba nos impediant et orationis structura mentem nobis offus-
cer, quominus recte intelligamus. Quapropter prudentis est magistri


