— 2— num et utilium exercitationum patebit. In quo si inter fines se tenebit neque umquam ceos transsiliet, discipulis afferet maximam utilitatem. Huic denique grammaticae enarrationi accedit historica, id est expositio rerum, quae ubique tamen tantum strictim et breviter detur. Ita et rerum variarum antiquitatis scientia in aliis iam scholis parta renova- tione memoriae corroborabitur, et quae nondum parta est, tironibus afferetur, eorumque antiquitatis scientia sensim augebitur. Ita si scriptores legentur, pauciora quidem tirones letzent, scriptores autem satius et penitius intelligent, linguae cognitionem accuratiorem sibi parabunt, faciliorque aditus in dies fiet ad scriptores rebus et oratione
difficiles et obscuros. Qui autem ita legere consueverint, hi ab per-
niciosa illa multorum, qui se omnia intelligere profitentur, tuti erunt
arrogantia,
IHaec est docendi et scriptores veteres cum discipulis legendi ra- tio, quam abhinc plus triginta annis adhuc sequutus sum. IIlud Plinii maioris dictum: Non malta, sed multum! quoad docebo, fideliter sequar. Haec ratio, qualis fere sit, lectores ex hoc speciminé familiaris inter- pretationis aliquot capitum historiarum Herodoti, quantum ſieri pote- rit, cognoscent. Deest quidem huic specimini dialogi forma, quam fere toti expositioni induere consueri; desunt minutiae interrogatio- num redditaeque illis responsiones variaeque occasione oblata factae observationes: quae omnia inserviunt vigori et studio auditorum au- gendo; in universum tamen clare ac dilucide patebit, quam docendi rationem sequi consueverim. Quae vero in annotationibus infra positis leguntur, ea in schola non commemoravi, utpote doctiora et institu- tioni scholasticae supervacua, quae tamen hic ad Ranc vel illam sen-
tentiam confirmandam addere necessarium duxi. Lector benevolus etiam


