Aufsatz 
Quaedam ex familiari interpretatione Herodoti historiarum ad L. I. cap. 6,7 et 14 seqq. praemissis observationibus de vera scriptores veteres in scholis interpretandi ratione / Joannes Philippus Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

moriam repetet iucundam earum horarum, quas mecum Herodoti lecti- oni impenderunt. Ut enim mihi haec Herodoti lectio, ut ceterae om- nes, quas sociis tertiae nostrae classis habui, maximam, quod luben- tissime fateor, Paravit voluptatem, ita eandem plurimis, quod scio, auditoribus paravisse tum aperte cognovi, praeterquam illis paucis, qui aut non satis a graecarum litterarum elementis instructi erant, aut graecas omnino litteras tanquam inutiles fastidiebant. Ita certe nunc etiam valebit illud, quod in rebus adversis pius Aeneas acclamat suis: Forsan et haee olim meminisse iuvabik! Deinde etiam alios adolescentes, qui Herodotum privatim lecturi sunt, hie alia atquc alia inventuros spero, quae ad intelligendam Herodoti orationem sint utilia. Denique omnes eiusdem mecum ordinis ac muneris rationem meam docendi et seriptores veteres in usum adolescentium interpretandi ex his co- gnoscent. Quod nescio an multis iucundum erit, quum multiplex sit docendi ratio.

lam enim primum omnium satis constat varias esse docendi ratio- nes. Quae optima sit, hoc diiudicare difficillimum est. Dicam, quod- sentio. Quin illa utraque, quarum altera cernitur in scriptore doctis- sime ac copiosissime interpretando, altera in eius interpretatione ni- mis vulgari atque veloci, perversa sit, nec felicem ac prosperum sue-

cessum habeat, non est, quod dubitem. Interpretamur autem in scho-

7... lis scriptorem nimis docte ac copiose, si omnes fere verborum varias

lectiones, quae in mss. leguntur, commemoramus et quasi in iudicium nostrum vocamus; si in res historicas, geographicas, archaeologicas penitius et longius inquirimus, ita ut scriptorem ipsum paene praeter- mittamus eumque quasi ansam apprehendamus, ut doctissimas disquisi-

tiones cum tironibus communicemus; si in grammaticis difficultatibus