— 4——. 2
Quae vero quum plerumque raro fines suarum urbium ac regionum transeant et a perpaucis antiquitatis intelligentibus legantur, quin etiam saepe ob res, de quibus agunt, tenues ac futiles, ut vulgus lectorum opinatur, seponantur, et, ut in tenebrosis locis iaceant situque obdu- cantur horrido, damnentur ²): proinde nunc rem, de qua agerem, sumpsi, quae non solum primos ac proximos programmatis lectores, discipulos ipsos, sed omnes etiam eiusdem mecum ordinis et muneris tenere et delectare posset. Potiora enim eorum nunc annotavi, quae in schola in Herodoto interpretando discipulis dixi atque exposui. Herodotum autem praeter Homeri Odysseam anno superiore cum sociis tertiae nostrae classis legendum elegeram. 8
Dixerit autem auispiam: Quid tandem otilitatis haec scholastica et fami-
Niaris Herodoti interprelatio 3) leckoribus aſſeret? Cui haec respondeam. Pri-
mum horum lectio omnibus certe iis, qui ea quondam audiverunt, me- 8*
7 ²) Nisi si quis librarius ea lucri causa ob corum pretium in lucem edit, aut vir aliquis doctus in collectione minorum scriptorum cum omnibus eruditis hominibus communicat. IIlud contigit iamdädum multis programmatibus, quae aut singulatim aut conjunctim cum ejusdem auetoris aliis libellis edita ct publicata sunt. Hoc jam septuaginta abhinc annis feliciter ten- tavit Biedermannus in quinque editis collecetionibus. Multo tamen potiores eiusdem generis libros ediderunt Ruperti cum Schlichthorstio, Aug. Mat- thiae et nuper Gdfr. Seebodius cum Friedemanno, quorum egregiarum oollectionum titulos vide in libro meo: Handbuch der philolog. Büchcrkunde. Vol. I. ubi a pag. 512. multi similes libri memorantur.. ³) Nomino enm interpretationem fämiliarem cum F. A. Wolſio, praeceptore meo, cujus in me est gratissima memoria. Is enim talem in Analectorum Vol. I. de primis capitibus Ciceroniani 1. 1. de natura deorum dedit, etsi non suen ita arrogans, ut illius interpretationem subtilem, accuratam, eru- ditam, quae insuper coram peritioribus adolescentibus habita est, eum mea levi ac vere familiari comparari posse eredam..
—


