2 (um Programma scripturus essem ad solemnia examinis annui indi-.
cenda, incertus eram, quam rem antiquam illustrandam mihi sumerem. Neque enim nescius eram in philologia(huius enim doctrinae rem munus meum professoris litterarum graecarum et latinarum poscebat) multa adhuc esse, quae obscura et incerta essent, quae tamen indaga- tione accuratiore et diligentiore dilucidiora ac certiora fieri aut saltem propius fidem ac veritatem quci possent. Talia plurima esse docent libri illi et libelli, qui quotannis in lucem proferuntur. De eiusmodi autem rebus etiam programmata scholastica saepenumero agere inter
omnes cruditos satis constat. ¹)
¹) Ita notissima sunt praeclara illa, quae Boettigerus, archaeologiae nostra aotate scientissimus, tum, quum esset Rector scholarum Gubenensis et Vimariensis, scripsit, quae fere omnia res antiquitatis Graccorum ac Ro- mandorum obscurissimas illustrare tentant; nota sunt, quac nuper de actibus et scenis apud Plautum et Terentium, item de canticis in Roma- norum fabulis scenicis Gofr. Aug. W olfhus, Prof. Gubenensis, seripsit; nota sunt Nobbei, Rectoris Lipsiensis, programmata de Catulli metris, et quae alia alibi de robus obscuris antiquitatis veterum scripta sunt.


