37
haec verba: Touro sive Ev rotντ plæd. Cf. Euseb. de vita Const. p. 346 sq. et 371. Hinc saepius memorant scriptores Byzantini, Christianos cruce aliqua sublime elata et monstrata hostes vicisse. Ita Codinus in Chronico p. 9o narrat, Leone Isauro imperante, urbem Constantinopolin ab Agarenis obsessam esse: 5 38, pergit ille, rů reνμαεααναςα 2οσνςανντασι ασσσαννν 5 1 os riεαοο α εέυωμοπ πιον 2αναννο,*α νν σεασνμαeν siæνα vis Oseouiτοος Od-yuroias 2rαe⁴νμμενο τεν rεεεοσ εεραιεινεκνυννωοων οdv Jdαρρσ τον S iàeouννμμεᷣοs quo facto eos in fugam se convertisse.
Addam nuno alia quaedam de hominibus, qui hoc opus tam magni- fice tamque splendide instrui atque exornari iusserunt, de Constantino et Romano, Imperatoribus, et de Basilio Proedro.
Inscriptio crucis nominat duos Imperatores Conskantinum et Romanum. Non videtur esse dubium, quin prior sit Constantinus, numero septimus, qui a Byzantinis vulgo Porphyrogennetes vocatur, quem a die septimo men- sis Iunii a. p. C. 913 usque ad d. 9 Novembr. 959 regnasse, omnes ad unum scriptores illius aetatis narrant. Hunc imperatorem unum er doctissimis variaque eruditione praestantem fuisse, libri eius supersti- tes satis docent. Copiose de eo dixerunt Zonaras, Anomymus sive Incertus continuator in vita Constantini, Georgius Monachus, Symeon Logotheta, Cedre- nus, Leo Chronographus, Codinus et Luitprandus. Ex recentioribus de eo con- ferendi sunt Fabricius in Bibl. Graec. Vol. VI. L. 5, c. 5, et Leichius in Commentatione de vita Constantini Porphyrogennetae.
Quis vero Romanus sit, quem inscriptio cum Constantino nominat, in dubio est. Duo enim sunt huius nominis, qui consociato cum Con- stantino imperio re gnaverint, alter Romanus Lacapenus, alter Romanus, Constantini ipsius filius, quem illo tempore narrante Zonara Annal. XVI, 23. p. 196 ed. Car. du Fresne IIoadtoy vocabant, nunc vulgo appel-
lant Iuniorem.


