——
38
Ille Romanus Lacapenus a Constantino d. 17 Dec. qzo tamquam imperii
socius assumitur, verum paulo post solus fere cum filiis suis regnavit,
imperii administratione nequaquam cum Constantino communicata. Ita hic regnavit usque ad d. 15 Dec. 945, quo die et anno patrem filius Stephanus regno expulit inque insulam Proten relegavit. Vid. Seripto- res histor. Byz. et Stritterum in Opere praeclaro: Memoriae populorum— e scripforibus hist. Byz. erutae Tom. III. p. 619.
Alter Rodanus erat filius Constantini Porphyrogennetae, quem pater, quum imperium sibi rursus, Romano illo expulso, vindicasset, imperii socium assumsit. Cf. Incertus continuator in vita Constant. p. 280 ed. Combef. ubi vivo et regnante patre Baoibebe vocatur.— 3
Uterque igitur Romanus ius quoddam habet, ut in hac inscriptione cum Constantino Aewrns appellari et hic intelligi possit. Accedit, quod
in inscriptione Barbari memorantur, qui crucis vi et potestate repulsi
et contusi sint. Romano autem Lacapeno Imperatore non solum Turci,
Sed etiam Russi et alii fines et agros urbis Constantinopoleos infesta-
runt. Cf. Stritterum libro laudato T. II. p.—ο et Q67. et T. III. P. 617. et Luitprandum L. V. c. 6. Quodsi igitur Russi hi barbari essent, quo- rum inscriptio meminit, tum circa annum 904 haec crux Perfecta et hao inscriptione LrMata esset. Verum non videtur esse veri simile, Romanum Lacapenum, qui omnem sibi victoriam solus vindicaverit, consortem huius operis sibi sumsisse Constantinum. Veri similius mihi videtur, Romanum luniorem hic intelligendum esse, cum quo pater honorem huius cruci⸗
ornandae consociaverit. Nec hoc tempus imperii horum utriusque ab
anno 945— 959 quietum et tranquillum fuit, quum non solam Turei
a. 958, sed aliae quoque gentes in urbem et agros-Byzantii invaserint. Lege scriptores historiae Byzant. et Stritterum I. c. T. III. P. 621 et alibi.
Hoc igitur eodem anno hanc crucem exornatam esse censco.
.⸗—


