Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

edidit, et quamquam Eunapio teste ejus acta singulis libris inspersit, ita ut, si quis in eos acrius oculos intendat eosque pervestiget, vitam Ammonii cognoscat, tamen in iis libris, qui adhuc exstant, paucissima de Ammonio reperiuntur. Permulta Plutarchi scripta, in quibus de praeceptore dixit, perierunt, et in his liber, qui erat inscriptus:Aul.αρνιιο⁹, 3 xeον οı ενι ˙εανι v 2⁴e⁵ eyαlzi*⁴³5) Alexandriae eum natum esse dicit Eunapius, et Athenis docuisse Plutarchi ipsius testimonio constat. Ibi quoque vitam cum morte com- mutavit.

Philosophiam eum secutum fuisse peripateticam, sed cum Platonicis et Stoicis placitis mixtam iisque accomodatam, ex Plutarchi quoque scriptis patet, qui et ipse hanc philo- sophandi rationem edoctus est studioseque excoluit. Mixtum illud philosophiae genus in Lyceum introduxit Ammonius, aliisque exemplum dedit ad hanc philosophandi rationem colendam.

Ammonium nostrum saeculo integro antiquiorem male confundit Hadrianus Junius 3⁵) cum Ammonio Sacca, Plotini praeceptore, qui Alexandriae natus Platonicae et Peripateticae sectae decreta in concordiam revocavit primus. Nec confundendus est cum eo Ammonio, qui ante Augusti imperium Alexandriae floruit, et in Aristarchi schola non philosophiam sed grammaticam docuit, ut jam ostendit L. Kusterus 37). Nostrum Ammonium unum eun- demque esse cum Ammonio, qui cognominetur Lamprensis, e Lampri, Attico pago, et plures scripserit librosreph ν ν νων Svαονοωα, a veteribus grammaticis laudatos, Corsinius demonstrare adnititur. Eum enim ab Eunapio quidem Aegyptium, a ceteris autem Lam- prensem vocari, quod ille in Aegypto quidem natus sit, Athenis vero lares fixerit, ibique

in Lamprensem populum adeoque in Erechtheidem tribum adscriptus sit.

Ceterum Ammonius vir erat doctissimus multa et recondita eruditione perpolitus, ut apparet ex omnibus colloquiis, in quibus a Plutarcho disputans introducitur. Ejus di- scipuli summo opere maximoque studio tractare debebant, id quod Ammonius in medium

proferebat. Qui quidem verebantur de ea re disserere, in quam Ammonius disputaret, et

35) cf. Lampriae scriptor. patris sui catalog. nro. 83. 36) ad. Eunap. pracf. de sophist. vitis.

37) v. Annotationes ad Suidae lexicon. s. V. AGεμαμριο.