13
pater jusserat, in coena suum cuique locum adsignare. Minori natu certe Timon judicium non tribuisset.
Lamprias, qui una cum Plutarcho Ammonio praeceptore usus est, natura facetus erat, et Plutarchus ipse eum nominat 3¹) dicacem et risus captatorem. Valde promptus in corpo- ris exercitationibus erat, et Plutarchus eum tradit ³²) pyrrhichen commode saltasse et ma- nibus gesticulantem in palaestra reliquos superasse pueros.
Lampriam ante Timonem e vita decessisse concluderè liceat ex libro de amore fraterno cap. 16. extremo, ubi Plutarchus se felicem praedicat, cum multa obtigerint, ob quae for- tunae gratias agere debeat; maximum vero fortunae donum sibi esse Timonis fratris bene- volentiam et amorem in se oblatum, ut nemo eorum ignoret, qui quovis modo secum rem habuerint, minime omnium familiares sui. Si Lamprias tum temporis, cum haec Plutarchus scriberet, vixisset, de Timone solo non verba fecisset. Ambo enim fratres eadem pietate atque eodem amore cum eo conjuncti erant, et Plutarchus utrumque singulari amore amabat, et caritati respondebat, qnod ex multis locis perspicitur, quibus fratrum meminit 3³³).
Num Plutarchus sorores quoque habuerit, incertum est; quam rem infra latius et fusius tractabo, cum nunc de Plutarchi educatione et institutione pauca verba facere tem-
pus sit.
Cap. IV. De Ammonio., Plutarchi pracceptore.
Ammonio magistro ad artes et bonas disciplinas incubuit Plutarchus profecitque
in literis 34). De hoc vero pleraque nos fugiunt; nam vitam Ammonii discipulus non
31) Quaest. conv. VIII. 6, 5;—
3²2) Quaest. conv. IX. 15, 1;—
33) Lampriam colloquentem introducit in quaest. de Ei Delphico; in lib. de defectu oraculor. et in libro de facie in luna; in Quaest. conv. I. 2, 8; IV. 5 et 6; VIII. 5; IX. 5; 6 et 14.
Timon SoIloTnitur in Quaest. conv. I. 2 ⅞ II. 5, et in lib. de sera numinis
vindicta.—
34) Eunap. in praef. de vitis sophist. et philos.§. 6.„ Ey olo Autuènuds xe Jw b
es Alytrror, IIorrdνοοι τν Seαοπανεονι σέννοι deddασιυάισ οα᷑ᴵŏ⁷oœ⁰


