Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

nominat, et praecipue inter potandum, ait ²⁷), inveniendi ac disputandi facultate sibi ipsum praestitisse; ac dicere solitum esse, a vini calore vaporem quendam, veluti a thure fieret, edi, quo oppleretur. Vir animi mitis et hilaris nobis Quaest. conviv. perlegentibus occur- rit hic senex, quem nonnisi maxima cum voluptate inter filios, affines ac propinquos vide- mus, facetiis coenam condientem, urbanitate, lepore, suavitate insignem. Natura ingenio alacri praeditus et magna scientiae copia instructus praeter omnia respicit alios instituere et multa expertus optima praecepta exponere, simul ad aequitatem probitatemque adhor- tans. Maximum igitur erga eum amorem Plutarchus habebat et monumentum praeclarissi- mum ei posuit, cum in permultis scriptis ²s) colloquentem eum introducit, ejus nomen oblivioni eripiens.

Fratres habuit Plutarchus duos, Lampriam et Timonem, ambos ingenio elegante atque optimarum artium studiis eruditos, quos de rebus haud protritis neque vulgariter dispu-

tantes inducere non dubitavit.

Apud Fabricium in catalogo convivarum Xenoclem quoque Plutarchi fratrem nomi- natum invenio. Quodsi ita haberet, Plutarchus certe aliis locis ejus mentionem fecisset. Plutarchi verba, quibus nititur Fabricius, haecce sunt ²9): IIerαeρσ⁸εεέ ννν d Seirrνεεν τ‿ν dA⁴ν, Sevozkug ddeX.s, Gsrreg elsSe, rdy AdeAcy oy AGνπτνιαν, els d³dƷmνπμαάmσιαμάe Boιετν επαςςανααανev. Hic Xenocles frater Glauciae, ante memorati, intelligendus est; aut cum Duebnero potins corrigendumZevorkſs o eνωε; male enim conveniat Xenocli,

natione Bocoto, si Plutarchi frater esset, Lampriam Boeoticae edacitatis scommate impetere.

Plutarchus major natu fuisse videtur quam Lamprias. A Timone enim, cum in

convivio instituto unumquemque ingredientem eo quo liberet loco juberet accumbere, et a

*

patre, finita coena, controversiae ortae judex statuitur 3⁰): nonne melius sit, ab initio, ut

²⁷) plaut. Quaest. conv. 1. 5, 1.§. 5.Fy AMασαάιόαας, 5 ,ιεᷣεο πάᷣνππσσνο,&v 1 rxiyety eõpertecraros Ʒds orod Ml Nor†idπιασιοs eiSeοᷣ ι( m⁹υQ᷑ms jK· drr Arν aροασσνκπρσαέο dd Seε⁵ανρνννο dνυωννυνμιαάινιιιι.˙m

2⁵) in Quaest. conv. V. 5 et 6; 8, 3 et quaest. 9. Ejus quoque meminit in Quaest. conv. I. 5; IX. 2;3 in vita Anton. cap. 28.

29) Plut. Quaest. conviv. II. quaest. 2.§. 1.

3⁰) Quaest. conv. I. 2; 2;