11
——
rationem habemus, liberalitate maxima, aequitate ac modestia erat insignis. Ac praecipue Plutarchus singularem beneficentiam laudat ac prudentiam in declinanda invidia. Nam Plutarchus adhuc juvenis ad proconsulem legatus missus est cum collega: hoc autem in itinere subsistente, solus rem coram confecit: cum autem reversus rationem obitae legationis redditurus esset, pater seorsim monuit, ne diceret, profectus sum, sed, profecti sumus, neque, dixi, sed, diximus, eodemqune modo reliqua omnia cum socio inter referendum communicaret. Qui id facit, non solum modestum se ostendit, sed etiam(quod statim subjungit Plutarchus ²²) suam gloriam ab aliorum invidia tutam praestat. Divitiis ac ſortunae bonis nequaqain caruisse videtur, cum diligens esset rerum, quae vitam instruant et ad bene beateque vivendum pertineant, ac voluptati indulgens semper praestantissimis uteretur equis 2²3).
In quo officio versatus sit, nusquam traditum est; at verisimile, eum literis vacasse et magistratun apud Chaeronenses gessisse. Patris meminit Plutarchus aliquoties in Quaest. convival. 24), sed ejus nomen omisit, in iis saltem libris, qui annos tulerunt. Corsinius ei ab avo Nicarcho nomen inditum esse more Graecorum suspicatur.
Proavo Plutarchi, ut jam dixi, Nicarchi nomen fuit. Is Actiacae victoriae tempo- ribus superstes fuit. Plutarchus enim narrat ²⁵), saepius eum commemorasse, omnes Chae- roneae cives modum praefinitum tritici usque ad mare Anticyram humeris deferre ab Antonio coactos esse, flagellis ad maturandum per milites concitatos. Semel jam itinere facto, et uno onere sic portato, cum denuo modus metiretur, denunciatum esse, Antonium pugna Actiaca victum, quo nuntio civitas servata esset. Extemplo enim procuratoribus et militibus Antonii fuga elapsis, frumentum cives inter se divisisse.—
Nicarchi filius Lamprias fuit, Caesaris Augusti temporum aequalis 26), cujus honori-
ficentissime plus semel ex occasione meminit Plutarchus. Eum disertum atque eloquentem
²²) Plut. praec. ger. reip. 20, 6.
²3) Plut. Quaest. conv. II. 8, 2;—
²⁴) Quaest. conv. I. 2, 2; II. 83 III. 7. 1,§. 3; 8, 1;3 9, 2,§. 2; praec. ger. reip. 20, 6.—
²5) in vit. Anton. cap. 68; neque alibi ejus mentionen ullam facit.—
¹6) of. Plut. vit. Anton. cap. 28., ubi Plutarchus refert id quod Lamprias de splendido victu cultuque Antonii et Cleopatrae Alexandriae a Philota medico audiverit.—
2*


