Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

mus; quamquam vir maxime doctus G. J. Vossius, de histor. Graec. lib. II. cap. 10. Plu- tarchum affirmat sub Antonino Pio factum esse Apollinis Pythii sacerdotem, ut liqueat ex libro ejus, num seni respublica gerenda sit, ubi Plutarchus quidem dicit, jam senem Apollinis Pythii se sacerdotem fuisse; at sub Antonino Pio eum sacerdotio functum esse, nusquam reperimus.

Itaque quando obierit Plutarchus, nos fugit. Verisimile est, eum circa a. Ch. 120. diem supremum obisse, 70 annos natum. Corsiuius ex quibusdam Plutarchi scriptorum locis ratiocinatur, eum Hadriani Caesaris XVIII. annum, h. e. a. Ch. 134. attigisse, ideo- que annum vitae 80. superasse. Contra Dacier Plutarchi mortem ante Hadriani imperium, h. e. ante a. Ch. 117. evenisse putavit, vitae aetate 62 vel 65 annorum.

Omittere nolo quod de Plutarchi morte refert Artemidorus),. Morti vicinum eum somniasse, in coelum se adscendere duce Mercurio, et proximo die quendam hoc interpretatum esse, fore eum beatum, h. e. moriturum. Adscensum enim in coelum excellentissimam bpeatitudinem significare. Jdque etiam ita evenisse, pauloqne post Plutar-

chum decessisse.

Cap. I11.

De parentibus Plutarchi.

riundus est Plutarchus familia illustri et eruditionis fama celebri, quae in numero nobilissimarum ac praeclarissimarum Chaeroneae gentium habebatur. Ex iis quae passim de patre dixit, eum minime ineruditum cognoscimus, sed philosophiae gnarum

fuisse, in historicis et poëtis legendis admodun volutatum. Sin naturae ac morum ejus

21) Artemid. Oneirocrit. lib. IV. cap. 47.O IIotraᷣeνοο eis x⁸ν°Gενο dνέυαρρανεεν dnd ros Eguoð*ομεευνο εddxεαι, εα τ εέάαᷣοσν dαρ εᷣmνeραευναστασ aεντιmνν dεαρον αια Epn, uaαeκ‿ιιοσάασνέσσ ,εαοι αχιννν otro elvαν το eis Td 0dᷣρανν aðτεν dνπαi- veuν, rir urregd‿σ eéνεαμοωνειασ Eroxe d2Oꝙν* md Tf v6ον εμανςσιdαη⁸εεεεκνοε,

*⁴α od elg απ⁹σσ An‿εαναε