Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

ptoribus nominata) illius Julii Sabini uxore, qui contra Vespasianum Caesarem defec- tionis auctor fuit in Gallia, locutus est. Ipsam, inquit, Caesar interfecit, sed caedis poe- nas dedit, exiguo temporis spatio tota ipsius stirpe funditus interemta. Nam si universum Vespasiani genus, cum Plutarchus haec scriberet, penitus fuit exstinctum, et Titus et Do- mitianus, quos filios reliquerat Vespasianus, jam ad inferos abierant. Idem confirmant eo, quae in Numae vit. cap. XIX. inveniuntur, Domitianum mensem Septembrem et Octobrem suis appellationibus transnominasse, verum haud id diu. Quo trucidato, recepisse eos priora nomina..

Trajanus, cui apophthegmata imperatorum et regum dedicavit, a. Ch. 100. bellum Dacicum commovit. Id tanto melius ut gerere posset, in Istro pontem struxit, demum a. 106. ab architectis perfectum, quo anno simul bellum ipsum Trajanus confecit. Haec Trajani tem- pora Plutarchus respicit in lib. de primo frigido cap. XII.§. 5., ubi: adeo mihil, inquit, in profundo agit frigus. At vero quae in summo sunt, ita a concretione ista mutantur, ut aqua in se coacta atque compressa naves collidat ac perfringat ut testantur, qui nostra

memoria cum Caesare ad Istrum in hibernis fuerunt.

Sed ultra etiam Trajani tempora Plutarchum vixisse, sub Hadriano imperatore, qui a. Ch. 117. Trajano successit, Hieronymus in Eusebiano chronico tradit ad Ol. 224. a. 3. vel Hadriani 3., vel Ch. 119. Plutarchus Chaeroneus, inquit, et Sextus et Agathobulus et Oenomaus philosophus insignes habentur. Suspicari possis hoc loco juniorem Plutar- chum, nostri filium, denotari. Sed de nostro Plutarcho Hieronymum loqui, Georgius Syn- cellus docet ²⁰) in chronographia sua sub imperatore Hadriano. Idem conjicere liceat ex libr., num seni resp. gerenda sit cap. XVII.§. 3., ubi Plutarchus dicit, se valde senem fuisse, cum Apollinis sacerdotio fungeretur; et de Pythiae oraculis cap. XXIX. extremo, ubi se jactat, ad Delphos adornandos multum contulisse, quod sub Hadriano factum est, quem de Graecia bene meritum fuisse constat.

Ceterum certo testimonio, quo demonstretur, etiam post Hadrianum, cum Antoninus

Pius a. Ch. 138. imperium assecutus imperaret, Plutarchum nostrum vixisse, plane care-

2⁰) cf. Script. Histor. Byzant. corpus ed. Niebuhr. Vol. I. pag. 659.IIXot- raoeνρνοο Xιmνυνεοες †ινπονοs Erorsνεes EAddo urrd o l‿πτοινπρσἀινεοο zme en moaus. Xe&†os qphéoopos al Aradsoros adt O⁴α t*οεisero.

2