Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

IIoc Neronis iter in Graeciam factum ¹⁹) incidit in imperii annum XIII., L. Fontejo Capitone, C. Julio Rufo Css., vel in a. 67. p. Ch. Tum temporis Plutarchum minimum 16 annos natum fuisse, ex ipso colloquio de Ei in Ammonii schola habito apparet, quippe qui Ammonium de hisce rebus minime contritis nec plane puero convenientibus uti- liter jam audiret, adolescens vero minor natu res difficiles, quas tractabat Ammonius certe capere non posset. Mathematicis Plutarchum tum ardenti studio operam navasse in cap. VII. extremo conspicimus, et in expositione de Ei inde a cap. VIII. usque ad cap. XVII. prolata tantam mathematicorum et omnino philosophiae cognitionem prodit, quantam a juvene, minore 16 annorum, expectare non possumus.

Nobis ergo haec considerantibus perspicuum est, Plutarchum post annum Ch. 50. natum esse non posse. Si autem ponimus, eum tum annos 16 jam perfecisse, annum 20. autem nondum superasse, cum literis operam daret, ad annum Ch. 50. recurrimus, quo natus sit, a IX. Claudii imperatoris, vel Ol. 207. a. 2., quem quidem apud plerosque viros doctos invenio.

Meminit Plutarchus Neronis tamquam sua aetate viventis in vit. Anton. cap. 87. fine. Is Nero Germanicus, inquit, nostra memoria imperans genetricem interfecit suam, vecor- diaque et amentia paene imperium Romanum evertit. Matrem autem Agrippinam occiden- dam curavit Nero a. 59. die 21. Martii. Imperii sui a. XIII., vel Ch. 67. Nero Graecos liberos pronuntiavit, quam sui temporis rem commemorat Plutarchus in O. Flaminini vit. cap. XII. Interfecti Neronis et jam in orco poenas luentis meminit in libro de sera numi- nis vindicta cap. 22. fine.

Vespasianum aequalem laudat in Amatorio cap. XXIV.§. 9. et lib. de solertia ani- malium cap. XIX.§. 10. Ad ejus mortem referendum est, si Plutarchus de sera numinis vindicta cap. XXII. dicit: bonus cum sit, morbo tyrannidem nniet.

Titum, Vespasiani successorem, Plutarchus memorat in praeceptis de sanitate cap. v.

Domitiani, quem Titus successorem habuit, meminit in praecept. ger. reip. cap. XIX. §. 9. Hujus imperatoris caedi a. Ch. 96. Plutarchus fuit superstes. Quod constat ex

iis, qnae in Amatorio cap. XXV.§. 15. narrat, ubi de Empona,(Epponina a ceteris scri-

¹9) Euseb. chron. lib. II. num. 2083., ubi Neronem Jsthmia, Pythia etc. in Graecia celebrasse narrat.