7
satis certis ac perspicuis indiciis teneatur? Veterum quidem scriptorum de hac re senten- tiae valde inter se discrepant, et ut rem plane tractem, eorum opiniones proferam. Origenes ¹4) Plutarcho se supparem neque multo aetate posteriorem aperte facit. Orige- nem autem Alexandriae natum esse a. 191. p. Ch. comperimus ex fastis Siculis, et eum floruisse a. 230. notat Eusebius ¹15). Strictius Photius Constantinopolitanus Plutarchum Neronis temporibus vixisse dicit 16). Strictissime Eusebius ¹⁷) prodit, Neronis anno XIV. Musonium et Plutarchum fama insignes fuisse; quamquam idem alio loco ¹s) hoc in Hadri- ani tempora, ad annum 119. p. Ch. rejicit. Suidas denique narrat, vixisse Plutarchum Trajani Caesaris temporibus et etiam ante.
Quae sententiae obiter et communiter de Plutarchi aetate prolatae conciliandae sunt, si ponimus, alios adolescentiam, alios virilem aetatem, alios senectutem spectavisse. Quando autem Plutarchus natus sit, optime conjiciendum est e lib. de Ei Delphic. cap. I., Plutar- cho narrante: interrogatum Delphis, quid haec inscriptio significaret, se, quo melius rem expediret, apud templum consédisse, ubi ipse locus ipsaque disputatio sibi in memoriam revocasset, Ammonium philosophum, quo tempore Nero apud Delphos esset peregrinatus, eadem quaestione exorta, de Ei apud Delphos disseruisse. Varias sententias tum prolatas et suam ipsius explicationem de significatione vocis Ei templo inscriptae Plutarchus repe- tit et addit cap. XVII., Ammonium postremo dixisse, non convenire quidem hanc adoles- centum disputationem nimis refellere, sed respiciendum esse etc. Ex quo patet, Plutarchum juvenem in philosophia Ammonium disputantüm audivisse, quo tempore in Graeciam Del-
phosque Nero profectus sit.
¹¹) Origenes lib. V. sub finem, contra Celsum.„roαντας da deενομυεν xoαρ ινσ r6 veeντ⁶ςσοσνν εα ⸗εες εαν νπρρν ε/ ενεεεεοσνν νen ⁴⁵α τ‿ daνροσeνε IXovεενέ εν τον xepl Jedus.“
15) Euseb. P. chronic. lib. II. num. 2245.
16) Phot. biblioth. Cod. 245 in fine.„O d IIo ταρινο, ds aνντε ος αιέόνετmπνηεένν ⁴eασςαακν 2* ε&ν deναμοαςα νν, ént osν Néνσοο w.“—
17) Euseb. chron. lib. II. num. 2084. ad. Ol. 211. a. 4.
18) Euseb. chron. lib. II. num. 2135. ad Ol. 221. a. 3.„IIXourαε οο Xeds, Tésros ²αν α‿μeααο⁵νοο ενιισοι ενάννοςοεεοντο.“—


