Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Plutarcho teste 3s), cum aliquando de quadam re ageretur, non prius dicere ausi sunt, quam Ammonius securitatem ostendit ac pollicitus est, nihil se dicturum adversus ea, quae praeposita essent. Mathematicis quoque operam navabat Ammonius, quia philosophiae par-

tem nequaquam contemnendam in mathematicis posuit disciplinis 3).

Qua ratione usus sit Ammonius in puniendis discipulis, qui delicta commiserant, ex libro videmus de adulator et amico cap. 31., Plutarcho dicente: Ammonius magister noster et institutor, cum in pomeridiano congressu animadvertisset, discipulos quosdam usos esse prandio non simplici, puerum suum a liberto verberari jussit, causam addens, quod sine aceto prandere non posset; simulque in nos flexit oculos, ita ut haec increpatio reos tetigerit. Quomodo instituerit, exemplum nobis affert Plutarchus in Quaest. conv. lib. III. quaest. I. cap. 2.§. I., ubi Ammonius irridet usum sertis ornandae comae, et adole- scentes quidam, qui cum Ammonio non consueverant, perturbati, serta paulatim detraxe- runt. Ego autem, inquit Plutarchus, qui scirem, exercitationis causa et disputationis haec ab eo in medium proposita, Tryphonem compellavi etc. Athenis identidem praetor fuit

Ammonius, ut Plutarchus narrat ¹⁰).

Ex quo aetatis anno et quamdiu Ammonio institutore usus sit, nescimus. Attamen verisimile est, Plutarchum ultra 5 vel 6 annos apud Ammonium Athenis non vixisse.

Num Plutarchus alios quoque praeceptores habuerit, et quasnam disciplinas praeter philosophiam et mathematica edoctus sit, ignotum est. Vix crediderim, Plutarchum aliis etiam praeceptoribus usum esse. Nam et Eunapii verba id satis innuunt, et cum grato memoreque animo esset adversus omnes quoque modo de se bene meritos, certe in tot ope- ribus, quae Plutarchus scripsit, eos nominandi, quibus ingenii culturam debebat, occasionem

non omisisset.

3s) Quaest. conv. III. 2, 2.§. 1.

39) of. Lib. de Ei Delphico cap. 27.

4⁰) Quaest. conviv. VIII. 3;Oogvßòs ri, dτσιιοννειeνέυν ννAdν Auν, rhv oixlae xepnε 2Se S 0016 νοꝙ το rꝓοα σνσ⁶ν o τεαφσπκινν ε τ rotroν Aνερμμνννο⁷. Ammonius disputans introducitur in Quaest. conv. III. 1, 2; VIII, 3; et saepissime in libro IX., in lib. de oraculor. defectu; in lib. de Ei Delphi- co etc.