Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

In ejusdem orationis paragrapho vicesima alter locus est sine dubio corruptus: vostra socordia, quam raptumiri licet et quam audeas tam videri felicem. Alia alii editores temptaverunt. Ego quomodo hunc locum sanayisse mihi viderer jam expositurus eram in his schedulis, quum comperi Madvigium inAdversariis eriticis ad scriptores latinos: pag. 291 ss. eandem conjecturam praeoccupavisse: ,qua raptum ine licet.

Liceat tamen ad confirmandam hanc conjecturam aliquos locos afferre, quos num Mad- vigius comparaverit nescio, quum liber ejus in manibus mihi non sit: in Sall. hist. fragm. orat. Lieini Macri par. 26: ‚torpedo, qua non gloria moveminit; ibid. epist, Mithrid. par. 16: et ea re a nobis ad societatem peteris?; Liv. l. XXI, 8, 6: ‚captum oppidum ea ruina-, qua- utrimque in pugnam procursum est.

In his locis pariter atque in illa conjectura ablativus eam vim habet, ut causam ex- primat et pro praepositionepropter cum accusativo conjuneta substitutus esse videatur. Raptum ire' idem est quod ‚rapere, nisi quod augetur verbi vis locutione illa.

Catil. II, 9 in omnibus codicibus est: aliquo negotio intentus:., Nonius et Arusianus grammatici hunc locum sub lemmate: ‚intentus illa re eodem modo scriptum praebeut.

Sicut omnino Sallustius in deligendis verbis ita versatur, ut certa vocabula et locu- tiones magnopere adamaverit iisque quam saepissime utatur, ita illud participium ‚intentus saepissime in Sallusti libris habetur, plerumque cum absoluta vi dictum: Cat. VI, 5;

XVI, 5; XXVII, 2; Jug. XXIII, 1; XXX, 3; XL, 3; XLVI, 5; XLIX, 3; LIII, 5; LV, 3; LVII, 3; LX, 3; XCI, 4; XCIII, 4; C, 4. Cum objecto indirecto conjunctum est aut cum ejusmodi objecto conjunctum accipi potest: Cat. II, 9; IV, 1; LIV, 4; Jug. XILIV, 3; LXXVI, 2; LXXXIX, 3; XCIV, 3; XCIV, 5. Quibus locis, exceptis Cat. II, 9 et Jug. XLIV, 3 utrum cum dativo an cum ablativo conjunctum sit, ambigi potest. Genuina vero hujus vocabuli significatio ab etymologia verbi ‚intendere derivata, potissi- mum apud Sallustium, qui verborum ab origine insitam vim promere solet, dativum flagi- tare videtur. Jug. XLIV, 3 verba, expectatione intentos, durch die Erwartung gespannt, interpretanda sunt äut statuendum ‚expectationi Sallustium scripsisse. Nam saepissime etiam in optimis codicibus literas ‚e' eti' alteram in alteram immutatas videmus. Licet vero prior interpretandi ratio magis nobis probetur, tamen nego in Cat. cap. II, 9 eodem modo ablativum ‚aliquo negotio cum adjectivo conjungi posse, id quod) ei soli facere po- tuerunt, qui adjectivo intentus significationem ‚beschäftigt vel aliquam similem vindigare conati sunt, quae plane ab ejus natura abhorret. Dietschius hoc quoque loco vocabulum intentus absolute dietum esse et ablativum ‚aliquo negotio ad verbum ‚quaerit referen- dum esse arbitratur interpretans ‚non sine aliquo labore.

Ut omittam disputare, num ejusmodi interpretatio verborum ‚aliquo negotio ferri possit, quam superfluere, quam languere viderentur ista verha. Multo potius mihi persua- serim, glossema esse e textu ejiciendum.

Sed tantum abest, ut tam desperatus sit hic locus, ut potius levissimg emendatione sanari possit. Ab omni dubio mihi remotum videtur scribendum esse: ‚aliquoi negotio intentus, quae conjectura jam Dietschio arriserat sed satis commendationis in se habere non videbatur. Auctoritas Noni et Arusiani grammaticorum non ea est, ut, quomodo hune locum scriptum perhibeant, ita servare debeamus. Nam illorum jam temporibus Sallusti