Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

libri non paucis locis vitiatas et corruptas fuisse certum est. Neque concedo Dietschio- inutiliter illa verba addita esse atque quid sibi velint, intellegi non posse. Commode mihi potius verba ‚aliquoi negotio intentus opponi videntur eis quae praecedunt: ‚dediti ventri atque somno.

Jug. CIV, 1:, Marius ubi infecto quo intenderat negotio Cirtam rediit. Ita Jordanus meliorum codicum auctoritatem secutus hunc locum edidit; in aliis codicibus ‚quod' legitur post ‚infecto. Si ,quod genuinam lectionem esse judicare- mus, quid librarios permovere potuisset, ut illam seripturam in ,quo immutarent, intel- legi nequiret; quominus vero nobis persuadeamus, ‚quo fortuito lapsui calami deberi, con- sensus nonnullorum codicum melioris notae impedire videtur. In eum autem errorem, ut ‚quo' in ‚quod' sibi mutandum esse opinarentur, facile librarios induci potuisse, nemo non concedet. Kritzius, qui scripturam ‚quo' recepit, addit interpretandi causa: ,quo adver- bium est pro ‚ad quod et simul contert Cat. III, 3: ‚ibiquet; Jug. LXIV, 1: ‚harus- picis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabaturt; Jug. LXXIV, 1:, ita quocum que intenderat, res advorsae erant; Jug. CII, 1: ,pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Adde Cat. V, 2: ‚ibique juventutem suam exercuit. In illis locis quo adverbium est locum indefinito quodam modo indicans. Hoc autem, de quo agimus, loco ad substantivum refertur, cui loci notio non inest. Plane alia igitur hujus loci ratio est quam illorum, quos Kritzius contulit.

Loci in Cat. III, 3 et V. 2, in quibus adverbium locale ,ibi ad substantiva refertur, quibus loci notio aliena est, propius ad hunc locum accedere atque magis valere videntur ad comprobandam Kritzi interpretationem.

Est tamen discrepantia non neglegenda inter illos duos locos et hunc, quem tractamus, praesertim quum majore cum licentia versari possimus in demonstrativis pronominibus et adverbiis conformandis ad id, ad quod referenda sunt, quam in relativis, quoniam minus arcte subjungitur, quod demonstrativis quam quod relativis adverbiis vel pronominibus an- nectitur. Accedit quod etiam arctius hoc loco enuntiatum relativum cum substantivo, ad quod spectat, conglutinatum est, quum inter ,negotio et quod huie attributum est infecto intersertum habeatur.

Quare spuriam judico scripturam ‚infecto quo; intenderat negotio sed levissimo tantum mendo inquinatam, quod removisse crediderim scribens:, quoi intenderate. Non raro- enim etiam apud elegantissimos scriptores verbum intendendi reperitur cum dativo conjune- tum ita ut significet: animum aut actionem in aliquam rem dirigere. Conferas Ciceronem in ‚Hortensio: ,‚Quaero, non quibus intendam rebus animum, sed quibus relaxem; Hor. Ep. I, 2, 35: ,si non intendes animum studiis et rebus honestis; Suet. in Ner. 32: ‚in- tendere animum calumniis; Plin. Ep. VIII, 19: ‚intende libro, quem cum hac epistola accipies. Litera i pronominis ,quoi, quam altera ,i continuo sequebatur, non mirum, quod neglecta est a librariis antiquiorum formarum plerumque ignaris. Sallusti aetate atue etiam centum fere post annos ,quoi dictum esse pro ,cui certissimum est, si. Quintiliano fidem tribuimus, qui in Instit. orat. I, 7, 27 haec habet:Illud nunc melius, quod ‚cui tribus literis enotamus, in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum q et u et o et i utebantur, tantum ut ab illo ‚qui distingueretur. Genetivi antiquior forma ‚q uoius

in Jug. XIV, 21 Vaticano codice et Parisino a manu altera tradita et recte a Jordano in textum recepta est. ir

Q·ehAwxêÖEqRR