u
eodem die-, utiqhue postridie;“ ibid. XIII, 48: ,Velim, Varronis et Lolli mittas laudationem, Lolli utique. Interpretor hunc Sallusti locum! zin der Meinung, von allen würden jeden- falls(wenigstens) einige den Feinden in den Rücken kommen’. Id enim voluerat Ju- gurtha, ut, in quamcunque partem Marius copias dirigeret, in aliquam militum suorum turbam incideret. In pronuntiando pronomine zaliquos“ vox ut in priore parte nitatur oportet.— 3
Orat. Lepidi cos. ad pop. Rom. 18: ‚atque illa quae tum formidine mercatus sum pretio soluto jure dominis tamen restituo—.“
In hoc loco construendo atque interpretando magnopere inter se discrepant viri docti. Kritzius„pretio“ cum ‚restituoo conjungendum censet; facit igitur Lepidum dicentem: pre- 1io, quo illa emi, reddito dominis sua cuique restituo, quamquam legibus cogi non possum, quum ea emerim tempore, quo, quod antea jus fuerat, sublatum erat. Sed credemusne Lepidum, quum contenderet solutum fuisse illo tempore jus, tamen dominos appellavisse eos, qui ante illud tempus ea bona possederant? Deinde censeo Lepidum pro parte, quam profiteretur, non potuisse indicare, proscriptos ex jure bonorum vindicias amisisse. Quid erat, cur se restituturum diceret, nisi eo significare voluit, illos, qui ante proseriptionem illa bona possedissent, ex jure veros esse dominos? Et ipse dieit a Sulla se coactum fuisse, ut parum recte faceret. Atque quid erat, quod ,tamen“ adderet gloriandi nimirum causa, quum non nisi pretio sibi restituto bona illa eis, quorum ante fuerant, redhibere in animo habebat? Praeterea verbum restituendi non in praesente sed in futuro tempore ponen dum erat, quoniam non ipsis illis verbis bona restituturus erat sed restituto demum pretio, prae- sertim quum etiam dubitari posset, num vellent domini pretium solvere.
Dietschius in textu posuit codicum verba, conjecit autem ‚pretio soluto jure dominus“. Quae lectio ut satis ingeniose inventa est, ita in easdem incidit vituperationes. Jordanus delevit„pretio“ judicans glossam esse ex margine errore illatam. Jacobsius Fabrium secu- tus interpunxit post, pretio' comparatis ad locutionem, pretio mercarie Ciceronis locis in Verr. II, 49 extr.; Rosc. Am. c. 46. Quam rationem cur rejiciendam putem, ex eis, quae supra Fesergi apparet.
Ego codicum scripturam servatam velim ita quidem, ut, pretio soluto“ ablativum absolutum cum vi concessiva cum primario enuntiato conjungendum et particulam ‚tamen’ ad„pretio soluto“ referendam esse censeam.„‚Jure dominis“ significare posse ‚eis qui ex jure domini sunt“, jam Wassius et Cortius demonstraverunt, quae locutio ex usu forensi sumpta praesertim apud Sallustium offensionem non habet. Si ita acceperimus hunc locum, verba, pretio solutot, quae significant: ‚quamquam pecuniam in ea impendit et ad quae subaudiendum est: ‚quae pecunia ut mihi restitueretur, postulare possem', indicare videntur, gratiis Lepidum bona reddere. Id erat quod facere debuit, ut ab omni suspi- cione se purgaret, quin commodum suum quaesivisset in emendis proscriptorum bonis.
Atque debebant gratiis restitui bona illa eis, quorum ante proscriptionem fuerant, si ei qui proscriptorum bona emerant, nullum jus, quo niterentur, habuisse censebantur.
Nunc apparet quoque et cur praesente usus sit verbi tempore et quo sensu particulam ztamen’ addiderit nec quidquam inutiliter abundare videtur. Germanice interpretor: ‚Und so erstatte ich jene, welche ich damals aus Furcht angekauft habe, obgleich ich den Preis dafür entrichtet habe, dennoch den rechtmässigen Herren zurück.“—


