13
diae loca op. pergit“; Jug. LXXIVY, 1„in solitudines“; Hist. II, 10 Di. ‚perrexere in Hispa- niam; ‚Cat. XLIV, 3 ‚domum; Jug. XXIII, 2 ‚Romam pergerent'. Compone quoque lectioni, quam proposui, Jug. CII, 9 ‚uti coepisti, perget.—
Jug. O, 3 et in codicibus et in editionibus legitur: ‚perfugae minume cari et regionum scientissumi.“ Haec verba ita explanemus necesse est, ut statuamus, verbis ‚minume cari' alteram causam indicari, cur Marius perfugas potius emittere maluerit. Hanc igitur ferme habemus sententiam: ‚perfugis, quibus si quid mali, ut in re periculosa, acci- disset, nihil doleremus et qui scientissumi essent regionum, iter hostium explorandi negotium mandatum est.“ 3
Sed haec explanandi ratio magnis dubitationibus obnoxia est. Nam primum Romanis militibus non ideo ad iter explorandum Marius non usus est, quod cariores fuerint quam perfugae, sed quia propter regionum inscientiam prorsus non idonei erant ad illud negotium. Deinde adeo optare Marium oportuit, ut incolumes perfugae redirent, quippe quum trucidatis illis timendum esset, ne de hostium itinere aut certior fieri omnino non posset aut certe in dubio relinqueretur. Postremo autem ipsa cogitatione reperimus, perfugas quum in omnibus bellis tum in eis qui in terrarum inscientia versentur, summae utilitati esse, id quod ipse Sallu- stius confirmat in Jug. cap. LVI, 2 ,— additis auxilio perfugis, quod genus—, quia fallere nequibat, firmissumum erat.“
Quas ob res leviter mutata codicum lectione ‚minume cari“ duco scribendum esse: „minume rari,“ quae scriptura quam facile in vulgatam istam corrumpi potuerit, demon- strare non opus est.—
Jug. Cl, 3 ‚ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus ventu- ros.“ Vocabulum ‚aeque“, quod omnes habent codices, mirum quanta negotia fecerit viris doctis explanandis Sallusti libris operam navantibus. Alii Cortio auctore ‚aeque“ cum ,ab tergo“ conjunxerunt, quae explicandi ratio minus obscurum efficit sensum sed, quantum ego quidem perspicio, plane perversum. Non enim dicturus est Sallustius, ex singulis par- tibus, quas dimiserat, Jugurtham putavisse pariter aliquos ab tergo hostibus venturos, sed ex omnibus aliquos certe. Alii Handio adstipulantes ‚aeque“ ad ‚ex omnibus“ pertinere volunt; ita autem torserunt adverbi, aeque“ significationem, ut aliquid alienum prorsas atque abhorrens ab indole vocabuli in co quaerere videantur bene ceteroquin perspicientes, quid pro connexu sententiarum dixisse Sallustius censendus sit. In horum numero Jacobsius est, qui adnotat: ‚aeque“: bei jeder denkbaren Richtung des feindlichen Marsches auf gleiche Weise“ d. i. ‚bei irgend einer Richtung der Feinde irgend eine der vier Abtheilungen, so gut wie bei einer andern Richtung eine andere“, also kurz ‚ohne Unterschied in jedem Falle.“
Bipontini editores idem statuerunt ‚aeque“ significare, quod ‚certe“. Quae vero vis neque exemplis confirmari neque ex proprietate vocabuli derivari potest. Conjeceram
igitur, ‚utique“ Sallustium scripsisse, cum ex Corti editione cognovi, antecepisse hanc con- jecturam Gronovium. Digna certe est, quae resuscitetur. Nam ut propter literarum simili- tudinem ‚utique“ facile in ‚aeque“ corrumpi potuit, ita ad senteutiam ‚utique“ aptissimum esse nemo infitiabitur. Interpretandum est: ,jedenfalls’ vel ‚„wenigstense. Ea enim non raro vis est adverbi ‚utique“. Conferas Livi l. III, 65, 8: ‚ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus“; Cicer. epp. ad Att. XIII, 22: ‚Ego— adero, utinam tu quoque


