12
Maximi vero momenti id esse censeo, quod nusquam alias Sulla abstruso atque tecto ingenio, ad simulandum atque dissimulandum proelivis fuisse traditur.
Immo vero consentiunt omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, vehementissimum eum fuisse nec solitum reprimere iracundiam, qua facillime flagraverit. Cicero in Phil. XI, 1 haece verba habet: ,C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens.“
Mira quadam sinceritate fuit ut in amieitiis ita in inimicitiis simultatibusque exercendis. Atque ipse gloriatus est illa, quae Euripides Medeam praedicantem facit:
My deis αᷣ ραάαιηντQπἀς ϑeεν*ννιιεέιι 1* ασιααεαν ‿ Hαάreoον τνπωοαν Sα⁵σσαεαασ εένις ναάα φ⁴οασων dαμe.
Denique cynicam quandam sinceritatem in publicis potissimum rebus tractandis pro- fessus est. Vide igitur num censeas dixisse Sallustium incredibili simulatione aut dissi- mulantia eum fuisse. Persuasissimum igitur mihi est, vulgatam scripturam ‚simulanda“ quamquam optimis testimoniis munitam non sinceram censendam esse, sed ut ‚dissimulanda“ ex ‚simulanda' ita hanc ipsam ex genuino Sallusti vocabulo ortam conjecturae minime com- modae deberi. Sanare hunc locum sperari scribens: ,ad moliunda negotia“ i. e. ad res, publicas potissimum, ad effectum adducendas.„Altitudinem ingeni“ singulare ingenium, prae- claram indolem esse jam supra exposui. Germanice interpretor:„zur Handhabung der (Staats- Geschäfte ein unglaublich grossartiger Geist.“
Syllaba ‚si“ scripturae„simulanda“ a librario aliquo addita mihi videtur, sive non in- tellexerat, quid sibi vellet ‚moliundac, sive in hoc verbo forsitan litera„i“ excidisset, ut in- tellegi nequiret.
Adde quod, si rulgatam seripturam retinuerimus, in adumbranda naturae atque vitae Sullae imagine desideratur praeclara atque divina ejus in rebus publicis gerendis in- doles, quae sane omitti non debuit; nisi forte eo spectare putabimus, quae supra leguntur: zanimus ingens“, quae verba IIer⸗chin interpretatur ,heroischer Charakter“, Burnoufius: zexcelsus et magnarum rerum magnorumque consiliorum capax“, ego cum Tellero de in- gente animi vehementia, de animositate, qua Sullam fuisse Plutarcho auctore nos supra exposuimus, dicta esse crediderim.—
Jug. cap. C. in multis eisquè optimis libris ita incipit: Dein Marius uti coeperat in hiberna propter commeatum in oppidis maritumis agere decreverat. Quidam ex primae familiae codicibus inter ,hiberna“ et ‚propter’ habent: ‚it“ vel„it quia“
(NMonac. 14477) vel; proficiscitur“ vel ‚profieiscitur quae“ aliaque. Plerique editores rece- perunt in textum ‚ proficiscitur quae. Sed haec lectio et in paucis eisque dubiae auetori- tatis libris reperitur et conjectura librari alicujus addita esse videtur.
Excisa esse aliqua verba ipsa sententia demonstrat. Quod in nonnullis codicibus post ‚hiberna“ legitur: ‚it“, particulam esse verbi, cujus altera pars casu interiit, manifestum est. Scripsit, ut opinor, Sallustius: ‚Deun Marius uti coeperat in hiberna pergit, duae propter comm. cett.’ Animadvertas, quaeso, si ita Sallustius scripserat, et propter similitudinem quandam literarum in verbis„hiberna pergit quae“ facillime hunc lo-
cum vexari potuisse et verbum pergendi ad praecedens„coepisse“ aptissime quadrare. Verbi pergendi absoluta et praegnante, quam vocant, vi positi quum aliorum seripto- rum tum Sallusti non pauca inveniuntur exempla. Conferas imprimis Jug. LIV, 6„in Numi-


