Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11 imo in pectore condere, ut ultum erumpant data opportunitate? Animadvertas quoque, in priore loco non id voluisse dicere Ciceronem, occultandam esse iram sed omnino non tam facile concipiendam, quia non licet, id quod Cicero scitissime perspexisse videtur, in juris aequabilitate tam proclivem esse ad offensiones accipiendas.

Prorsus eandem vim atque in his Ciceronis locis ‚altitudo animi apud Livium habet IV, 6, 12, ubi, postquam de discordia inter plebem et patricios dixit, haec sunt verba: hance modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nune in uno inveneris, quae tum populi universi fuit?-

Quae altitudinis notio proxime accedit ad placabilitatem. Similiter in Milon. VIII Cicero dixit ‚mens alta i e. quae res humanas contemnit. Accedit quod ipso Sα⁴πτε vocabulo Cicero ter in epistolis usus est: ad Attic. IV, 6; V, 10; VI, 1. Atque ne hoc quidem ,Verstecktheit, Verschlossenheit interpretandum esse ex his locis cernitur. Quam- quam haec res nimis ab incepto nos deduceret.

Habetur ‚altitudo animi etiam apud Tacitum in Annal. I. III, 44 fin.: Tanto im- pensius in securitatem compositus neque loco neque vultu mutato sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et vulgatis leviora. 7

Licet ab hoc loco non plane abhorreat ea significatio, quam viri docti altitudini animi vindicaverunt, praesertim quum obversetur animis nostris abstrusum re vera atque tectum Tiberi ingenium, tamen hic quoque altitudinem animi eodem modo acceperim atque in aliis, quos exposui locis, animum aequum ac fortem in capiendis incommodis et injuriis.

Ceterum apud Ciceronem vulgatiore quoque sensu dicta legitur ‚altitudo animit, ut it: ‚magnitudo animi, ad Fam. III, 10, 10; ibid. IV, 13, 2. Nam alteram significationem, Auum antea ostendimus, novam et minus usitatam fuisse sequitur ex eo quod Cicero de offic. I, 25, 9 addidit: ‚quae dicitur.

Attendas verg velim ad id, qu9 in omnibus illis locis legitur: ‚altitudo animie, in hoc Sallusti autem zaltitudo i ingeni' habetur. Erraverunt certe viri docti, dui hujus dis- criminis rationem non habuerunt. Ut igitur supra vidimus altitudinem animi significare animum altum excelsum, qui calamitatibus et injuriis turbari nequeat, ita ingenii altitudo intellegenda est ingenium altum excelsum, indoles singularis atque eximia

Utcunque vero interpretari voluerimus ‚altitudinem ingeni sive, ut quidam, abstru- sum ingenium sive, ut ego, eximiam indolem, simulandi verbum, quod significat ‚fingere quod non est', cum neutra harum significationum satis convenire videtur.

Nam ad abstrusum ingenium dissimulandi verbum aptius esset et eximia indole ad simulandum vel dissimulandum aliquem fuisse non nisi cum ironia quadam, quam vocant, dici posset. Kritzius in min. ed. recepit deteriorum codicum scripturam, Dietschius in ed. crit. quod conjectura assecutus erat: ‚ad simulanda ac dissimulanda. Jordanus servavit me- liorum codicum scripturam ‚simulanda,

Lectio ,dissimulanda negotia paucorum eorumque interpolatorum Pbeorum dukia continetur auctoritate atque glossematis speciem habet; deinde sive ,dissimulanda sive simulandat scribemus, ‚negotia prorsus inutiliter additum videtur, cum multo magis ex usu Sallusti esset ud simulandum. Nam simulare vel dissimulare negotia quid sibi velit, perspici nequit, nisi statuerimus, ‚negotia hoc loco idem esse atque ,res, Dinge, id quod tamen in dubium vocaverim. 2 a