Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

inserendum esse ‚et. Quae emendatio ut levissima est ita maxime mihi probatur. Sed nego ulla opus esse emendatione, quamquam adstipulor eis, qui et ex re ipsa et ex Fron- tini testimonio patere censent, plures quam quinque tubicines et quattuor centuriones missos esse et mitti oportuisse. Pronomen eis non ad, velocissumossed ad pronomen relativum, quis, quod insequitur, referendum esse videtur ita, ut, qui non pertineat ad, centuriones sed milites intellegendi sint. Interpretor: ‚delegit cornicines numero quinque velocissumos et quattuor centuriones cum manu militum, quae illis praesidio esset; ‚und mit denjenigen, welche zur Bedeckung dienen sollten, vier Centurionen.

Jug. XCV, 3: ‚tamen ab negotiis nunquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli. Secundarii hujus enuntiati sententia parum convenit eum eo quod in primario dicitur enuntiato. In hoc enim prorsus alia de re atque in illo agi videtur.

Tota sententia ad verba ‚cupidus voluptatum et ‚otio luxurioso ita referenda est, ut eorum vis aliquantum restringatur.

Verbum negoti, quod valde adamavit Sallustius, est quod germanice dicimus Geschäfte, non raro ,Staatsgeschäfte id est res gerendae sive privatae sive publicae officio vel mu- nere nobis impositae.

Honestius consulere idem fere vult atque ‚honestati magis consulere.

‚De uxore collective accipiendum esse, ut sit ,de uxoribus vel ‚in re uxoria, plu- rimi editores recte consentiunt. Quinque enim Sulla uxores habuit ita, ut et in contra- hendis matrimoniis et in dimittendis uxoribus parum honestatis rationem habuisse videatur atque praeterea Plutarcho auctore mulieribus mimis citharistisque libidinose admodum usus est, quarum una Nicopolis adeo heredem eum instituit. Quodsi unam inter com- plures uxores et certum quoddam factum Sallustius notare voluisset, distincte designari necesse erat, praesertim quum multum absit, ut de una sola ex uxoribus parum honeste consuluisse videatur. Sunt quidem editores, ut Herzogius et Burnoufius, qui illa verba ad Metellam Sullae uxorem spectare opinentur, quam prope animam agentem Sullam repu- diavisse Plutarchus auctor est, ne inter festa et ludos, quos dicatis Herculi bonorum decumis populo daturus erat, domus morte funestaretur. Sed fugit viros doctissimos, vituperari non posse propter hanc rem Sullam, quum, ut erat religionibus admodum deditus atque obnoxius, religione permotus fecisse tradatur. Immo vero Metellam illam sive Caeciliam, quamvis libidinosissimis moribus fuisset, tamen immerito vivam summa semper humanitate atque of- ficio coluit, mortuam amplissimo et sumptuosissimo funere efferendam curavit.

Vulgatam igitur hujus loci scripturam non aliter intellegi posse arbitror nisi ita, ut interpretemur in una sola re Sullam voluptate commotum negotia neglexisse) quum de re uxoria parum honeste consuluerit. 1

Num vero credemus, ,de re uxoria honeste consulere Sallustium negotium appella- visse? id quod non negotium est, sed ad totam pertinet rationem, qua Tuisr⸗ officia in uxo- rem servet atque colat. 3

Quidam editores ‚negotiat omnino res serias esse volunt, quibus res uxoria quoque adnumeranda sit. Nec seriam esse rem uxoriam negabo; ‚negotia autem Sallustium dixisse pro ‚res seriae credere recuso, donec aliis exemplis comprobetur.

Quare quum nulla continuatio sententiae inter duo membra enuntiati, de quo aeimne intercedere videretur, lacunam in archetypo fuisse suspicatus sum inter ,remorata et nisi

2