8
8
insequenti tempore videlicet delapsus est Marius de illa, quam ingressus erat, via ad sum- mos honores atque aeternam gloriam ducente!
Immo potius postero demum tempore primo praeclaris rebus gestis deinde iis quae impotenti animo furuit tantam illam qualemcunque lucem nomini addidit, qua fulget in rerum memoria..
Kritzius in edit. majore adnotat:„Nam’ refertur ad omissam sententiam ad;talis“ pertinentem: quae laus in posteriorem ejus vitam pon cadit, nam cett.“
Sed etiamsi ‚talem virum“ virum bonae famae interpretari velimus, quae vis non in- est pronomini;talis“, tamen non assentiri poterimus Kritzi interpretationi, quum Mari post- rema tantum vitae pars in vituperationem cadat. Qua autem imprimis floruit gloria belli Cimbrici, eam post illud tempus, usque ad quod hoc, de quo agimus, loco ,talis vir“ fuisse dicitur, sibi paravit.
Praeterea ‚talem virum esse“ et ‚ambitione praecipitem dari’ parum commode inter se opponi videntur. Virum esse eximium et immoderata ambitione esse— ea enim verborum vis esse videtur*)— minime sibi contrariae res sunt. An non plurimos homines eo ma- jorem famam gloriamque adipisci videmus, quo magis ambitione accensi adnituntur? Qui- bus rationibus ostendisse mihi videor, ea quae in parenthesi leguntur ad ea, quae praece- dunt, referri non posse.
Quin vero ad ,‚non audebat“ referamus verba in parenthesi collocata, impedit cau- salis particula ‚„nam“, quum non tam causalis quam adversativa ratio intercedat inter ‚non audebat“ et ‚postea ambitione praeceps datus este. In nonnullis libris minoris notae, quae in ceteris in parenthesi habentur, post ‚audebat“ interserta sunt, id quod ex conjectura fe- cisse censeo librarios perspicientes, ad ,talis vir“ ea verba referri neutiquam posse.
Haec omnia quac exposui mihi persuaserunt, corruptelam latere in vocabulo, talise, quam emendare conatus sum scribendum conjiciens: ‚umilis virꝰ, quod ita interpretor, ut intelle- gam virum umilis animi, qui majora appetere quamvis optaret non audebat. Ita si scrip- serimus et interpretati erimus, omnia optime inter se convenire videntur. Primis literis adjectivi, umilis“: ‚um’ propter similitudinem cum praegressis excisis fieri potuit, ut eae quae restabant: ‚ilise conjectura in ,talis- mutarentur.—
Jug. XCIII, 8: ‚itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero dqduinque quam velocissumos delegit et cum eis praesidio qui forent quattuor centuriones.’“ Linkerus primus ostendit, ineredibile esse non plus quattuor centuriones praeter Ligurem comites datos esse tubicinibus; recepitque igitur Oudendorpi rejectam postea ab ipso emendationem ‚ militesque“ inserentis post ,quinque“.
Quae conjectura Frontini quodam loco in libris strategematon III, 9, 3 adjuvari vi- detur, ubi Muluchae urbis oppugnationem Sallustium secutus narrat et haece habet verba: „paucos centuriones, quibus perfectissimos cum velocissimis mili- tibus aeneatores immiscuerat..
Dietschius cetera Linkero assentiens post ‚forent“ excidisse putat ‚milites paucos et“.
Jordanus recepit quidem intactam codicum scripturam, suspicatur autem post, forent“
*) Interpretor: ‚nam postea— datus este„denn nachdem ist er jählings von der Ehrsucht getrieben worden“ ef. Jug. VI, 3 praeceps ad explendam animi cupiditatem.
1


