Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

in immensum pertingere collis dicatur, immensum quasi spatium non a parte fluminis quippe non plus viginti milia passuum distantis sed ab aversa montis parte habetur. Memoriam autem Sallustium fefellisse hoc loco quis censeat, quum de re agatur paululum modo antea relata?

Praeterea vero non possum quin offendam in ipsis verbis: ‚in inmensum.

Monuit quidem Fabrius exemplis allatis,immensum saepe dici hyperbolice, ut dicunt, de magno spatio. Audio. Sed in illis quae congessit exemplis ‚immensus diecitur de spatio quodam non definito.

Hic autem certis numeris quantum mons a flumine distet, descriptum est.

Atque collis flumen ne attigisse quidem videtur. Statuemusne igitur Sallustium col- lem per spatium minus quam viginti milia passuum, iter unius diei, porrectum in inmen- sum pertingere dixisse?

Denique ut complectar, spatium quod collis percurrit neque magnopere extentum est et certis finibus circumscriptum et a scriptore certis numeris expressum.

Quibus rationibus, priore potissimum, effici mihi videbatur, corraptum esse hune loeum atque emendatione egere.

Conjicio in archetypo fuisse:inmensum vel ‚in... men... sum' literis compluribus et ante, men' et antesum aut excisis aut extinctis; librarios aut syllabas ‚men et ‚sum aut cum his etiam praepositionem ‚in in unum vocabulum contraxisse et deinde aut primam syllabam ‚in supplevisse ad ‚mensum aut praepositionem ‚in conjectura addidisse ad ,in mensum Atque re vera, si Gerlachio fidem tribuimus, nonnulli codices omiserunt prae- positionem ‚in et Dietschius ex Monacensi nr. 4559 adnotat: ‚in mensum(sup. in).

Lacunas vero quas extare statui, ita explendas esse censeo, ut sit: ‚in flumen vorsum:.

Qua emendatione omnis illa offensio levatur. Potuit enim Sallustius, si ita scripserat, justo jure dicere transvorso itinere porrectum esse collem se docuisse. Nam monte illo pari tractu ac flumen i. e. parallelo, ut dicunt, procurrente, jugum a monte ad flumen procedens non aliter nisi transvorsum fingi potest.

Jug. LXIII, 6;tamen is ad id locorvm talis vir nam postea am- bitione praeceps datus est adpetere non audebat.

Hic locus quum accuratam verborum sententiam et quo quaeque pertinerent perve- stigarem, magnas mihi movit dubitationes, num integer esset. ‚Talis vir est, si verbis Herzogi utimur: 1 ¹-0 dvno vir tantae praestantiae, si Kritzi: vir qui aliqua re sive bona sive mala prae ceteris eminet. Compares quoque verba, quae Sallustius Micipsam facit dicen- tem in Jug. cap. X, 8: observate talem humc virum. Verba,ad id locorume, ut omittam, quae antiquiores editores hariolati sunt de hac re, significant sine dubio: usque ad illud tempus', sicut in Jug. cap. LXXII, 2:post id locorum post illud tempus et Cat. cap. XLV, 3 ‚ad id loci' usque ad eum locum. Cf. Liv. XLIII, 5 ‚nec se ad id locorum sciret. Eodem sensu Plautus dixit: ‚adhuc locorum; saepe quoque ‚id locorum pro: eo tempore. Omnino ex antiqauiore dicendi usu petita videtur haec locutio.

Initium igitur enuntiati hanc efficit sententiam: ‚Tamen is usque ad illud tempus tam

eximius vir*.Illud tempus: intellegendum est tempus, quo haruspicis responsum Mario animum feeit, ut ad effectum adduceret, quod antea in anim vix optare ausus erat. Quid?