Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 zita aptius mihi significari videtur continuorum beneficiorum ultimum et maximum fuisse adoptationem, qua ipsa, ut testamento heres institueretur, efficiebatur. Subest enim verbo zadgredi' notio incipiendi. Ante ‚ita punctum posuerim.

Jug. X, 1:, Parvum ego, Jugurtha, te amisso patre sine spe sine opi- bus in regnum meum accepi.

Ex tota hujus loci indole apparet, nihil aliud Micipsam dicere voluisse quam quod jam in cap V, 7 narratum est: J. ugurthamque eodem cultu quo liberos suos domi habuite; scilicet domi suae se eum recepisse atque educandum curavisse. Nam intra fines regni jam antea Jugurtham incoluisse pro certo habendum est. In partem autem regnandi Mi- cipsam eum jam puerum accivisse, nemo certe opinabitur. Si vero ejecto pronomine ‚meum⸗, suspecto sane, ita explicare volueris, ut illa verba significent: Te accepi, ut postea regnandi socium te haberem, ‚ad regnandum nempe posteriore tempore, satis dura et artificiosa ea ratio est et quae nimis cum vero pugnet.

Pronomen ‚meum prorsus inutiliter additum et in codicibus partim ante partim post zregnum positum, utcunque explicare mavis, in zuspickonem cadit atque recte Dietschius uncis inclusisse videtur. Pro,regnum autem ‚regiam zeripserim, quod facillime cor- rumpi potuit in tritum illud ‚regnum.

Simili ratione in paragr. 3 ejusdem capitis verba ,per regni fidem emendanda mihi videntur. Certe intellegenda sunt haec verba: ‚auf vel bei Königswort. Nego autem hanc vim habere posse verba: ,per regni fidem. Sive enim ,regnum intelleges: terra quae regitur vel populi qui reguntur sive ut sit: ‚regnandi, non video, quomodo illum sensum elicere possis.

Quum enim dicis ut Kritzius, per regni fidem idem sibi velle quod: ‚per eam fidem, quae decet eum, qui regnum obtinet', id inferre potius esse tuam sententiam quam scriptoris eruere existimaverim. Nec confirmaverunt exemplis eum vocabuli ‚regnum usum. Quod enim comparaverunt: Jug. XXIV, 10 ,per majestatem imperi, per amicitiae fidem, plane aliam habet rationem. Est, ut germanice interpreter,‚Zuverlässigkeit der Freund- schaft. Conjicio igitur scribendum esse; per regiam fideme, ut Jug. LXIV, 5 dixit: regiae superbiae, Jug. CXIII, 1 ‚regiae voluntates, Jug. XXXlII, 1 et LXXII, 2 decus regium.

In Jug. cap. XLVIII, 3 legitur: ‚Erat in ea parte Numidiae, quam Ad- herbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia passuum viginti tractu pari- vastus ab natura et humano cultu, sed ex eo medio quasi collis orie- batur in inmensum pertingens. Paucis deinde verbis spatii inter fluvium et montem porrecti natura exposita ita pergit: ‚igitur in eo colle, quem transvorso itinere por, rectum docuimus. Jungurtha consedit. Qui duo loci quam parum alter cum altero con- veniant, nemo est quin intellegat. Posteriore enim antea se significavisse declarat scriptor, collem illum e monte orientem ad flumen tendere. Nam eam esse vim verborum: ,trans- vorso itinere porrcctum patet ex omni narratione. Sed in verbis, quae praecedunt, ne syl- laba quidem id quod se demonstravisse scriptor dicit, indicatur. Quis enim contendet, ex verbis;in inmensum pertingens non dico lueulenter intellegi sed conjectura divinari posse, flumen versus pertingere collem. Adeo si quis libero animo totum perlegerit locum, ex altero Potius montis latere a flumine averso collem illum ortum cogitatione finget. Nam quum