Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

cur librarii non pariter atque antea indicativum corruperint in conjunctivum. Quum verba: ‚quae male consuluerinte eam vim habeant, ut siguificent: quae malis consiliis usi fecerint, patet vana dicere eos, quiut Gerlachius in edit. stereotyp. Tauchn. a. 1856 pag. XVIII quod in priore membro ingenia hominum'" altero facta scriptor spectaverit, in illo conjunctivum hoc indicativum posuisse censeant. De factis dicitur in utroque membro et quum praeterea satis certis testimoniis munitus sit indicativus, hunc utique restituendum censeo. Pleniorem formam tertiae pers. plur. perfecti, qua praeter hune locum tautum novies fere in libris de Catilina et de Jugurtha Sallustius usus est, hoc loco propter soni suavitatem forte prae- tulit, quam magnopere curavit; sequuntur enim duo verba posterius cum breviore exitu ejusdem formae, prius cum simili exitu.

Jug. cap. XIV, 17: ,an quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meo- rum hostilia monumenta pluruma sint. Hie quoque conjunctivus abhorrere videtur ab usu Sallusti; dicit enim Adherbal monumenta, quae adsunt re vera. Vim quandam ad- deret verbo indicativus, ut ante oculos quasi positae viderentur res. Atque adnotat Ger- lachius ex Guelferb. 5 et duobus Bernensibus nr. 1 et 3 lectionem: ,sunté. Dubitaverim igitur, num genuina sit vulgata lectio.

In rem esse credo eis quae supra disserui adicere alios locos, in quibus minus con- sueta ratione indicativum modum usurpaverit Sallustius: Cat. XIV, 7. XX, 5. XXIII, 4. XXX, 6. L, 3 et 4. LI, 32 et 43. Jug. XVI, 2. XCIII, 1 et 6, XCVII, 3. LXXXVIII, 4. CIII, 2.

In Jug. cap. IX, 3 legitur: statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Hoc parum concinit cum eo, quod traditur in Jug. cap. XI, 6, ubi Hiempsal Jugurthae rescindenda censenti decreta quinquenni ante Micipsae mortem respondit: ‚illum ipsum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse- Quum enim statim illud ad proximum tempus post Numantiam deletam pertinere necesse sit, id quod anno CXXXIII. a. Chr. factum constat, Micipsam autem anno OXVIII. mortuum esse cognoscatur ex epitome l. LXII historiarum Livi, apparet aperte inter se pugnare illos locos. Efficitur enim ex Jug. cap. IX, 3, ut Jugurtha statim post reditum ex Hispania i. e. anno CXXXIII. vel CXXXII., ex Jug. cap. XI, 6, ut non ante annum CXXIa. Chr. adoptatus sit. Neque Kritzi(in min. ed.) sententia acquiescere possumus censentis, non nimis stricto sensu intellegendum esse illud ‚statim. Nam quis credat, adeo neglegenter in temporibus significandis versatum esse Saliustium, ut, quod duodecim post annos factum est, statim factum esse dixerit. Nec magis Dietschius mihi persuasit opinionem, qui discre- pantiam tollere sibi visus est, quum statuat, adoptationem et testamentum non uno eodem- que tempore confecta esse atque in Jug. cap. XI, 6 ‚adoptatione librarii glossam esse errore in textum illatam. Quum enim haec opinio omnino, quo nitatur, non habet, tum in cap. XI, 6 necesse est, ut indicetur, qua via in regni partem venerit ac Micipsae factum esse decreto. Denique summae imprudentiae fuisset, id statim in illam conferre, quo nihil aliud gravius relictum erat et quod ut maximum ita ultimum pretium esse debebat. Certissimum igitur videtur, quum ipsius Sallusti verbis nitimur, corruptum aliquid esse in priore loco; quod si statuerimus, quum tota quaestio versetur in temporum errore, veram lectionem sub par- ticula ‚statim latere apparet. Et conjecit jam Linkerus ,tandemque: scribendum esse. Quae lectio temporum errorem tollens quamquam satis mihi probatur, tamen quod ego conjee- tura assecutus sum: ‚ita denique et ad codicum scripturam propius accedere et particula