Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Hic insolentior indicativi usus magis nobis probabitur, si graecos scriptores respexe- rimus, quantopere quum in cujusvis generis enuntiatis, quae quidem ex aliis pendeant, tum in obliqua oratione indicativum modum adamaverint atque anteferant. Unum ex tanta copia exemplum attulisse satis habeo, quod est in Xenoph. Cyrop. IV, 2, 35 fin. IIoτο ddν Ʒεᷣεεενε αmνοέςεαςσαάσα αιαςν ⁵αοιςα εστν επμςον* doο επmννπ Lr v* duz⸗f rdmerdeux. Nec dubium, quin Sallusti animo, qui in tot aliis rebus Graecos secutus atque imitatus sit, in hac quoque re Graecorum dicendi usus obversatus sit. Quod vero ita statutum velim, ut simul duas alias causas ad Sallusti modos tractandi rationem valuisse existimemus.

Primum enim ejus, quae arti historicae penitus insita vis est, ita memor fuisse cen- sendus est, ut id maxime atque arcte tenuerit, ut res et quae vera sint plane ante oculos proponeret. Denique antiquitatis colorem, quem sermoni suo suffudisse ipsis veterum testi- moniis traditur, ad hanc quoque rem pertinere persuasum habeo. Habet enim indicativus eo, quem ostendimus, modo adhibitus simplicitatem quandam duram incultam a sensuum subtilitate remotam..

Sed ut redeam, unde digressus sum, nescio an aliis quoque locis restituendus sit indi- cativus, quem ut alia multa librarii emendare textum sibi visi facillime mutaverunt.

In Jug. cap, LXXXI, 1 crediderim ,advorsa sunt scribendum esse, quod in non- nullis nec contemnendis reperitur codicibus Dietschio auctore. Quod in Parisino optimo codice sint' legitur, non multum me movet; nam saepe in scripturis hujus Parisini perlustrandis rariores formas in communes immutatas vidi, ut in Jug. XVI, 3 ‚fama fide- pro famae fide; LXXIV, 1 ‚fidei pro ,fides; XVIII, 11 ,proxime Carthaginem pro ,Carthagine; XIX, 4 proximi Hispanias pro ,Hispania; XLVI, 1Romae pro Roma; LXXII, 1reretur, pro ‚orireturt; LXXIII, 6 ‚plebs pro ,plebes; LXXIX, 2 ‚pleraeque Africae proplera- que Africat; ibid. 1: ‚memorabile pro ‚mirabile; XCVII, 5 ‚ascendere⸗ pro ‚escendere. (cf. XCIII, 5 et 6. XCIV, 1.) Ea ipsa re quod quidam libri, qui in deteriorum numero habentur, ab hominibus confecti sunt minus accurata linguae latinae cognitione imbutis, factum esse videtur, ut intacta in iis libris multa relicta sint, quae ad communem normam sibi corrigenda esse alii putaverint.

Cat. VII, 7 ‚,memorare possem. Hoc loco eo magis conjunctivus repugnare videtur Sallusti usui, quia in persimili loco cap. LI, 20 ejusdem libri legitur: De poena possum eduidem dicere. Sed; cui loco conjunctivus aeque conveniret ac priori. Nec minus commode comparari potest in Cat. cap. Ll, 4Magna mihi copia est memo- randi, quae reges male consuluerint, sed ea malo dicere, quae. Et habetur in Cat. VII, 7: ‚possum Dietschio auctore in Paris. cod. ur. 1576(manu prima), Monacensi nr. 14477; Leid. n. 63; et apud Servium ad Verg. Aen. XII, 230 legitur: ‚me- morare possum; in altero contra loco, quo idem ad Verg. Aen. II, 564 haec verba Sal- lusti laudat, est: ‚Memorare possem. Dubitari certe posse mihi videor demonstravisse, numsincera sit optimorum codicum lectio.

Eo loco, quem modo memoravi ex Cat. cap. LI, 4 in plurimis libris est: ‚quae(vel qui) reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint; in Vaticano aliisque sed minus bonis: ‚consuluerunt'- Itemque Arusianus grammaticus, ubi comparat hunc locum, scripsit: ‚consuluerunt Maximi praeterea momenti videtur esse, quod in altero enuntiato, quod insequitur et eodem modo conformatum similem continet sententiam, quae fecere legimus, quo loco brevior forma, qua scriptor usus est, causa fuisse videtur,