Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

saepe scriptas fuisse, qua re feri potuit, ut literaent' formae ,dictitarent neglegerentur vel delerentur.(Etiam Jug. XXXII, 3, ut supra memoravi, zaut venderent' in ‚alii vendere, Jug. LIII, 7 ‚adventarent in ‚adventare corruptum esse censeo)

Guelferbytani complures et Monacenses codices praebent lectiones: dictam rem, dicta re, dictas res, quae conjecturam, quam proposui, adjuvare viderentur, nisi glossarum prae se ferrent speciem. Majoris momenti videtur, quod Gerlachio auctore Bernensis 3 habet: ‚dictitare rem et quod Tur. 2 et Nassoviensis quidam obscurus codex: ,dictante; quam- quam his quoque non multum tribuo.*)

In Cat. LIII, 6 miror, quod et Dictschius et Jordanus, qui viri doctissimi maximum nee immerito momentum tribuunt libris manu seriptis, neglecta optimorum codicum scriptura deteriores secuti possem edere maluerunt. Constat enim amantissimum fuisse indicativi Sallustium neque easdem quas alii scriptores verbi modos tractandi sibi prae- scriptas habere leges.

Atque significantius quam elegantius dictus mibi videtur hoc loco indicativus modus, sicut semper, ut rem atque animi sententiam plane exprimat, quam ut communibus gram- maticae praeceptis inserviat, magis curare Sallustium apparet. Itaque verbis: ‚dquantum ingenio possum hance fere vim vindico: usus ingenio, quod inest mihi re vera, quan- tulocunque.

Item in Jug. cap. LXXXV, 3 ubi optimus Parisinus codex ‚sustineo habet, Jordanus in textum recepitsustineam deteriores, quos judicat, libros secutus, ita tamen ut infra adnotaverit ad lectionem Parisini illius: ,fortasse rectev. Hoc praesertim loco Sallustius indicativo usus emphaticam, ut ita dicam, vim verbo adjecisse videtur, qua id potissimum exprimeret re atque ex vero ita rem se habere, quae vis valet quoque ad notionem pro- nominis ‚quantum efferendam.

Aeque in Jug. cap. XXXVIII, 9 quamquam indicativus ,tenet' fere omnium codicum mirum quam consentientium auctoritate munitus est, tamen et Dietschius et Jordanus zteneret scripserunt, quod in uno Havniensi nr. 3560 extare adnotat Dietschius. Durior sane hic nostris auribus sonat indicativus, quippe qui omnia ad Ciceronis perpolitum ac rhetoricum dicendi usum revocare soleamus. Sed videas, num multo minus durum videri indicativum censeas in hisce locis: Cat. XLV, 1 ‚rem aperit, cujus gratia mitte- bantur; ibid. XLVII, 2, Lentulum coarguunt sermonibus, quos ille habere solitus erat, ex libris Sibyllinis regnum R. tribus Corneliis portendi. Jug. XIV, 3 ‚vellem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer ib. LIV, 1 hortatur ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerante; ib. LXIII, 1. magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret; ib. CVI, 3:negat; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis quos duce- bat, vitae parceret.

*) Quum haec disputatiuncula jam in typographi manibus erat, comperi Madvigium in‚Adver- cariis criticis ad scriptores latinos pag. 291 ss. conjecisse ‚atque eo dixisse eam rem fecisse, sujus conjecturae altera pars meam consensu confirmat, altera, ut de mea decedam, me non movet.