Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Si vero quis putet, Sallustium vano variandae orationis studio inf. historicum hic atque illic intexuisse, ego accurate recensitis et consideratis omnibus, mirum quot, infinitivis historicis, qui in ejus libris leguntur, in eam opinionem adductus sum, ut pro certo mihi persuasum habeam, ubique varias quidem sed certas rationes adhibendi inf. hist. Sallustium sibi praescriptas habuisse. Hoc autem loco cur Sallustius inf. historico potius quam verbo finito uti maluisset, minime cognosci posset.

Accedit quod parum cavisse videretur, ne perverse verba acciperentur, quum prioribus infinitivis alium continuavisset, ad quem aliud subaudiendum esset subjectum.

Denique ,dictitare Sallustium ita dixisse, ut sit ‚dictitavere dictitaverunt, quis opinetur? quae forma ab infinitlvò discerni non posset, pracsertim quum alli praecedant infinitivi.

Sed etiamsi nihil offensionis in se haberet inf. historicus vel ,dictitare pro ,dietita- vere positum aut ejiciendum censeremus dictitare errore ex margine illatum judicantes ut Kritzius in editione minore et Fabrius, tamen claudicare videretur illa scriptura. Quod accusativus subjecti, ad quod faciendi verbum referendum est, omittitur, non mirandum in Sallustio brevitatis studiosissimo. Suppletur facillime ex praecedente enuntiato.

Objecto autem hic carere posse verbum faciendi, nego. Non ignoro quidem quum ex usu Sallusti esse, absoluto sensu ponere verba, quae in communi sermone in transiti- vorum numero habentur, tum faciendi verbum aliquoties absolute dictum reperiri in Sallusti libris, sed in omnibus istis locis verbi notio latius patet ad universam agendi rationem, ut handeln interpretari possis. Hoc autem loco ad certam quandam et singulam rem pertinet, scilicet ad circumlatum corporis humani sanguinem et degustatum. Reperitur faciendi ver- bum absolute dictum omissis eis locis, in quibus cum adverbiis bene male recte aliis con- junctum legitur, in Cat. III, 1 fecere. VIII, 5 facere. XXIII, 2 facere. L, 3 fecisse. LI, 43 facturum.

Ex recentioribus editoribus Fabrium et Kritzium in editione minoreeo fecisse scri- bendum censuisse jam supra memoravi; Jordanus codicum scripturam servavit, Dietschius conjecit: ,eo ita fecisse', quae conjectura offensionem quidem tollit, quam in vulgata scrip- tura constructio movet verbi faciendi. Quomodo autem ex his verbis codicum lectio oriri

ꝗGq.

quam ego conjectura assecutus sum, ,dictitarente est repetitio verbi dicendi ex pronomine relativo pendentis, quod in principio totius enuntiati positum est. Repetivisse vero videtur mihi Sallustius et quum nimium interjectum esse spatium crederet et ut attenderent magis ad eam rem legentium animi. Interpungendum est post ‚suum, ne quis, quae sequantur, ad ‚aperuisse consilium spectare putet.

Substantivum ‚res cum pronomine ‚ea' conjunctum saepissime legitur apud Sallustium, ita quoque ut simplicis pronominis demonstrativi vice fungi videatur. Conferas Jug. LVII, 3. LXXIII, 7. LXXIX, 1. LXXXGV, 3. XOV, 1. CVII, 6 alia.

Si solas literas intuemur, confitendum est, verba ‚eam rem facillime excidere potuisse propter similitudinem literarum, tarent et ‚eam rem, praesertim quum grandibus literis et scribendi compendiis exaratas fingamus. Item constat terminationes verborum notis