Aufsatz 
Emendationes Sallustianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Emendationes Sallustianae.

In libro Sallusti de conjuratione Catilinae cap. XXII, par. 1 et 2 legitur:Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam humani corporis sanguinem circumtulisse; inde aperuisse consilium suum; atque eo dictitare fecisse, quo inter se magis fidi forent.

Hanc plurimorum et optimorum codicum scripturam ‚atque eo dictitare fecisse in summam cadere suspicionem, nemo erit qui infitietur; nullo vero modo ferri posse, stude- bimus efficere.

Si codicum scripturam servare voluerimus, verbum ‚dictitare potissimum quomodo accipiendum sit, disceptandum videtur. Nonnulli censuerunt,, dictitare infinitivum esse historicum. Cui sententiae si astipulamur, quaerendum erit, ad quod subjectum referendus sit infinitivus. Quum vero complures praecesserint infinitivi, si libero animo legerimus, infinitivum dictitare ad idem subjectum, ad quod ceteros, referemus, ad Catilinam.

Sed primum apparet, Catilinam, si illud dixerit, non dixisse post confectam caerimo- niam, sed ante factam, deinde vero prorsus non veri simile esse, omnino eum illa verba fecisse, quibus nihil nisi diremisset religionem, qua imbuere voluit per caerimoniam illam conjuratos.

At si quis ,dictitare ad idem subjectum pertinere arbitretur, ad quod ‚dicerent, ipse infinitivus historicus non levem suspicionem movet. Singulorum enim ejusmodi infinitivo- rum usus etiam apud Sallustium alioquin amantissimum iufinitivi historici rarissimus est. Exempla hujus generis perlustranti mihi omnes librorum Sallusti locos, in quibus infinitivi historici inveniuntur, octo tantum mihi occurrerunt: Cat. XII, 5 adimere; XXI, 4 laudare; LX, 3 instare; Jug. XXX, 1 agitari; XXXVIII, 3 corrumpere; XLVI, 1 diffidere; L, 6 evadere; LIII, 7 facere(nisi forte etiam ‚adventare infinitivum historicum judicaverimus*). In his octo locis plane perspicuum est, ideo scriptorem infinitivo usum esse, ut verborum notiones inter se opponeret aut majore vi efferret. Ejusmodi autem ratio adhibendi infi- nitivi prorsus abesse videtur hoc quem tractamus loco.

*) Jug. 32, 3 magnam in se commendationem mihi videtur habere Handi conjectura ‚aut venderent. Hand. Tursell. pag. 542. J. 25, 5 ascendere, non ascendere legendum; C. 38, 1 ,fieri cum perfecto coe- pere conjungendum esse censeo. Cat. 25, 5 Posse, C. 21, 2 polliceri, C. 28, 4 sollicitare infinitivi historici sunt singuli, sed compluries subaudiendi. Conferas etiam Jug. 55, 5; 67, 1; Cat. 16, 2, in quibus locis quae mihi ratio inf. hist. esse videatur, exponere longum est.

1