Aufsatz 
De Lvgvbri Graecorvm Elegia Specimen Altervm / rite celebranda indicit Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Iam Archilochi reliquiis elegiacis in ipso illo priori specimine paullo accu- ratius pertractatis transibimus ad SIMONIDEM IVLIETAM, patre Leoprepe Olympiadis LVI anno primo in Ceo insula natum ²), qui scholiasta ad Aristo- phanis Vesp. 1402 et Suida auctoribus Melexeégcne appellabatur diοʒ*, i. q. Meliy ꝑug, i. e. poeta suavwis interprete Cicerone N. D. I, 22, 60. G⁴νGο˙s S'erog dwig laudatus a Platone civit. I p. 331 E. Qui quum octogenarius Adi- manto Athenis archonte(i. e. Olympiad. LXXV, 4) in uno ex epigrammatis de semet ipse praedicasset:

dααρσ Ʒι⁸ασσασέ d ααiòν εςσmᷣro ο‿dog 6 ⁸αρρονπτασ‿σέι πααᷣ Aemπ⁷σεεεαεςο.*)

defunctus est nonagenarius Theagenida archonte sive Olympiadis LXXVIII anno primo coque, ut videtur, extremo). 8

HInius poctae versatile ingenium, ut reliqua imprimis lyrica eius carmina, taceamus, non solum ueltνονςι Ʒϑeμνονς, de quibus nuper disputavit F. G. Schnei- dewinus in Simonidis carminum editione p. 62 sqq. sed elegias quoque lugubres composuit, quibus haud dubie praecipuam suam in commovenda miseratione vir- tutem exposuisse censendus est. Iam vero a lugubri elegia nequaquam abhor- rere sententiam, qua omnes res humanae fragiles caducaeque esse dicuntur eo- rumque mortalium levitas vituperatur qui vitae et iuventutis brevitatem parum reputant sana ratio docet, quandoquidem assiduà mutabilitatis ac mortalitatis co- gitatio animum flebili quadam moestitia atque luctu solet implere a quibus aegre sibi temperaverit. Quam ob caussam disticha a Stobaeo in florilegio LXXXXVIII, 29 p. 530 sq. servata önen 1) ad lugubris elegiae proœmium spectare viden- tur, nisi integrum ea efficere aidουννον facilius tibi persuaseris, quale quam maxime idoneum fuit ad lugubrium elegiarum anthologion sapienter auspicandum. Poeta autem prudentissimus bellissime dictum: oin, rοᷣ m†φ2νινσνμμ εναέ, T010ε̈ᷣ α ϑο⁶έασν non ad deprimendos atque molliendos sed ad erigendos confirmandosque homi- num animos in usum suum conyertit et praeclare ita pertexuit: a d raurdH ανσσν ειμιτι ποα ̈ᷣρμμα 4. vE n drανσόσνν ετνμν,ι TYHοιεινενο. Qua quidem sententia quamvis gnomicus quidam color inducatur picturae, ipsa tamen disticha nondum amittunt lugubrem suam vim, non secus ac Mi- mnermi querelae de iuventutis brevitate(fragm. 19 propriam eamque amatoriam elegiarum naturam minime exuunt: id quod pauflo accuratius considerandum erat I. V. Franckio, qui Callin. p. 67 immerito reprehendit C. Schneiderum, quod fragmentum illud Simonideum gnomicae quam perhbibet elegiae de caduca ho- minum sorte itidem ad lugubre genus traxisset: gnomica enim omnis fere elegia est, et politica et lugubris et erotica et symposiaca et heroica, id quod facile colligitur ex poetarum reliquiis.

1

2) Vide Clintonis fast. Hell. p. 3. ed. Krüger. Schneidewini prolegg. ad Simonidis reliquias p. III sq. ³) Fragm. LV. ed. Gaisford. CCIII. ed. Schneidewin. cf. Clinton. I. c. p. 35. 4) Vide marmor Par. epoch. 57. Boeckh. ad corpus inscriptt. Graec. Vol. II p. 320 col. 2.