Aufsatz 
De Lvgvbri Graecorvm Elegia Specimen Altervm / rite celebranda indicit Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Atque Archilochi elegiae funebri erl roõ»ciou inscriptae haud ita dis- similia sunt tria disticha, in Anthologia Palatina VII, 496 temere quidem ad epigrammata eaque EIITITNIBIA relata(fragm. 2), quae tamen frustula esse lugubris elegiae Simonideae eiusque in hominem scriptae qui ad rupem Ge- raneam naufragium fecerat et cuius nomen, quum in fragmento ipso non esset expressum, nobis ignotum esset, non item iis fuisset qui legere poterant Simo- nidis elegiam totam, primus omnium yerissime perspexit Franckius Callin. p. 71 sqq. qui recte observavit inesse in illis versibus doloris impetum qualis ab epi- grammate lapidi insculpto alienum est, tum aliam addidit rationem, quare de epigrammate ne cogitari quidem posset:Ponamus, inquit, hoc epigramma esse naufragi sepulcro carentis cenotaphio inscriptum. Nomen naufragi nusquam oc- currit. Ergo Simonides aut ipse nomen ignoravit aut cognitum quidem noluit addere. At sane non modo hoc postremum, quod omnino absurdum est, sed neutrum credibile videri potest, quandoquidem memoriae certorum hominum caussa scribebantur fere epigrammata et ipsa etiam cenotaphia, ut omnis testatur antiquitas, monumenta erant unice honoris ac memorie caussa exstructa. Neque Callimachus, ut hoc utar, epigr. XVIII, ubi ipsos, ut scite monet Ruhnkenius in epist. crit. I p. 121, Simonideos versus expressit, nomen naufragi omisit.

Deinde Franckius p. 67 sqd. duo fragmenta(fragm. 3) funebris elegiae in mortem Timarchi cuiusdam iuvenis compositae inter Simonidis epigrammata ia- cere abscondita sagacissime coniecit. Cuorum prius exstat in Anthologia Pal. VII, 515, quod ipsum carminis initium esse et sententiam suppeditare non trun- catam quidem et quae utique per se intelligi nequiret sed mancam tamen et imperfectam quaeque integrum epigramma efficere minime posset idem philologus luce clarius ostendit.Vereor equidem ut ommium assensum sim impetraturus, si dicam eiusmodi esse morbi mentionem ut tam immaturae mortis paullo ac- curatior descriptio exspectetur. Quippe ad sensum haec observatio, de quo dif- ficile est disputare. Sed mox confirmabit eam alterius fragmenti comparatio, ubi ab initio talis descriptio deest. Hoc puto qui neget fore neminem, laudes adolescentis desiderari ob verba iucσvoy, etiam Timarchum, tam egregice indolis iuwenem, non quum alios, tum etiam Timarchum, quod aperte langui- dum esset tantoque poeta vel maxime indignum. Quanquam in iis quae proxime sequebantur unum tantum et alterum honorificum adolescentis epitheton Simo- nidem adiecisse crediderim, hinc statim ad narrationem de obitu eius proces- surum. Accedit quod ex altero fragmento mox patebit poetam ad laudes de- functi uberius persequendas omnemque vitae eius rationem exponendam praeci- puum illud, ut arbitror, carminis argumentum, ab ipsa demum hac narratione transitum fecisse. Iam post prius fragmentum idque ipsum elegiae exordium, quoniam nunc primum commemorari Timarchum ex ipsa mentionis ratione est manifestum, lacunam punctis indicavimus quam exciperet alterum fragmentum quod reperitur in eadem Anthologia Pal. VII, 513.In utroque fragmento de Timarcho sermo est, qui illic annumeratur abreptis in flore iuventutis ac dulci vita dicitur iνεog esse privatus n0**ν 10&*ν ανυννιοι νονο /,,¹ hic iueτm νμεεν