In eo quod ante hos septem menses de lugubri Graecorum elegia Vratislaviae edidimus programmate poetarum nomina recensuimus qui versibus impariter iunctis querimoniam incluserunt, ARCIIILOCIHI PARII, SIMONIDIS CEI, ÆSCHYLI ATHENIENSIS, EVRIPIDIS SALAMINII, ANTIMACHI CO- LOPHONII, PARTHENII NCEENSIS. Interea prodiüt elegantissima ca- demque eruditissima H. Vlrici historia poesis Graecae Germanice scripta, cuius altero volumine p. 105. 108 sq. non solum amatoriam sed lugubrem quoque elegiam a Mimnermo primum excultam atque ad flebiles lleρααν ⁷τ) sive Sννκνν medos adhibitam esse voluit. Sed quod attinet ad oοeσπναμν ν̈νμονᷣ ddic ra³οοννενον, 5 ιν π☚νας Miνεομον ενπσάσι Welckerus iam vere animad- vertit Hipponactem obliqua insectatione perstrinxisse Mimnermi elegias amato- rias, quippe quibus inductus esset color quidam tristior qualis ab amore iocis- que plerumque alienus esse videtur. Et quum ipse iam concesserit Vlricus p. 427 sq. summam vitae ac poesis Mimnermianae positam esse in aureola elegia quae incipit ab hexametro: zi dε Sios, zi εᷣ εαοπηνν έe ντραναναασαένν dοοdν⁹, hoc quoque tenendum est, eiusdem poesis elegiacae caput fuisse amatorium, id quod nemo planius expressit quam doctissimus Graecae elegiae aemulator Pro- pertius I, 9, 11. Plus in amore valet Mimnermi versus Homero. Flebilis autem sonus, quo Mimnermi amorem perfusum esse sentimus, hinc potissimum derivandus, quod poetae desiderium non erat expletum neque versibus eius, velut Alexandrinorum poctarum elegiacorum, inclusa voti sententia compos. Atqui in amore elegiae Mimnermianae cardo vertebatur, querimonia autem se- cundum tantummodo ab amore locum obtinebat. Nec Mimnermus delicias im- maturo fato sibi ereptas, sicut Lydiam Antimachus, flebiliter celebravit, neque omnino defunctis hominibus elegias dedicasse narratur, in quorum tamen interitu et deplorando et adlevando praecipuum versabatur lugubris elegiac argumentum.
1) Hanc vocem non potuisse descendere ex 2 ⁵ et Teyεlν demonstravimus in Zimmermünni. 4 1 schol. a. 1829 p. 1100. comparantes αιρανωνε cett. Quam quidem rationem nuper Tekutare conatus est F. Osannus(Beiträge zur Griech, u. Röm. Litteraturg. I p. 12) mirum in modum provocans ad compositum àνμαεμεεοο duasi id ortum esset ex verbo 1yety ac non potius ex ipsa voue ihepos multis saeculis ante Hephaestionis icρενενον formata.


