Aufsatz 
De carminibus Prisciani grammatici nomine inscriptis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

◻☛

Sed cum F. III modo semel et F. II modo bis inter 312 versus inveniantur, putaverim poetam etiam in his tribus versibus, quos commemoravi, penthemimeren petisse incisionibus usum, quae sequuntur:

Et reges iterum(in fandum!) se reddere nobis. Templa novans] renovans que deo fulgentia semper. Quantus adest pro te os tendens discrimine magno.

W. Christius l. c. p. 198 ostendit et exemplis probat partes nominis compositi non tantopere coalescere, ut caesura inter eas intercedere non possit. Qua libertate usum esse opinor poetam in vv. 121 et 278 simul eo consilio, ut vocabulis divisione, quae caesura efficitur in-fandum et os-tendens, vis quaedam ac pondus accederet. Etiam in versu 268 penthe- mimeren ponere malim quam duplicem divisionem, quae efficitur trithemimeri coniuncta cum hephthemimeri, vel etiam caesuram zard reiror reoxarov. Nam quanquam particulae que natura enclitica est, tamen satis constat illam quidem non seiuncte scriptam sed audiendi sensu seiuncte exceptam esse aut excipi potuisse. Certe notabile est formam III, qua ceteri poetae praeter F. I praecipue utuntur, panegyrici auctorem tam caute vitavisse. Ceterum de caesuris in versibus 121, 268, 278 ponendis comparentur animadversiones metricae Adolfi Kiesslingii, Die horazische Satire p. XVIII sq. in eiusdem Q. Horatii Flacci satirarum editione, Berolini 1886.

Transeamus ad periegesis caesuras.

Cum in panegyrico formam I praevalentem invenerimus et ipsas formas II et III tollere constituerimus, nobis in periegesi praeter I occurrunt, quae sequuntur:

Atque primum quidem septies F. III

v. 231. Ast ortus mangusta petit summamque Syenen. 427. Traditur. hicIlisos aquis devolvitur amnis. 648. Ingentes genuere] viros belloque potentes. 827. Scis etenim memorasse tibiquod collibus altis. 938. At supra Babylona vides ad flamina vasta. 1022. Purpureos que amethystos] inest suffusa colore. 1075. Dispersas numerare tibi sine numine magno.

Quo accedunt septendecim versus, si particula que caesuram muliebrem effici sinimus: v. 23. Perstringit praecepsque ruit Maeotida poscens. 27. Per mare sichfluviosque] duos discernitur orbis. 235. Qui veteris claraeque] colunt sub moenia Thebes. 336. Tartessus Cempsique sedent qui collibus imis. 369. In gremio Marsosque simul. tunc deinde Tarentum. 399. Aegaeo Siculoque; movent quae flamine venti. 530. Compescit damnumque famis rabiemque diurnam. 556. Ad boream; saxisque riget Proconnesus in illa. 709. Victorem verrisque ſ canemrabidique leonis.

805. Corycium Pergeque calenset celsa Phaselis.