Aufsatz 
De carminibus Prisciani grammatici nomine inscriptis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4 Quod ad carmen de laude Anastasii imperatoris attinet, cum inscriptione et subscrip- tione verbosa codicis Vindob. tum inscriptione cod. Bernensis, testimoniis nihil dubii relin- quentibus, satis firmari videtur Priscianum esse auctorem. Si vero utrumque carmen accuratius contemplamur et comparamus, nobis tam multa et tam insignia discrimina occurrunt rei metricae, rhetoricae, grammaticae, religionis, ut gravissima dubitatio nobis moveatur, num carmen de laude Anastasii Prisciani, periegesis auctoris, sit.

Quamobrem haud pigebit comparari inter se carmina, de quibus agitur.

Atque primum quidem animum intendamus in rem metricam.

Quod praefatio panegyrici nostri versibus iambicis composita est, panegyricus ipse et periegesis hexametris, illam hoc loco omittemus et infra tractabimus.

Hexametros panegyrici contemplantes atque perpendentes negare non possumus eos diligentia atque cura compositionis excellere.

Theodorus Birtius disserens de Martialis versuum ratione in Friedlaenderi Martialis epigrammaton editione, Lipsiae 1886, Vol. I p. 41 sdd. has sex formas usitatas caesurarum hexametrorum Latinorum affert:

I. Do tibi naumachiam tu das epigrammata nobis. II. Denaris tribus invitas et mane togatum.

III. Nam subito collapsa] ruit cum mole sub illa. Diripere excussosque] iubet] laxare rudentis. V. Exspectant curaeque] catenatique labores.

VI. Et graviora rependit] iniquis pensa quasillis.

82A A m

Consentiunt viri docti(cf. Lucianum Muellerum, de re metrica poet. Lat., Lipsiae 1861 p. 182 et W. Christium, Metrik der Griechen und Römer, Lipsiae 1874 p. 187) hexametri dactylici ut simplicissimam ita pulcherrimam longe caesuram esse eam, qua post tertium semipedem finiatur verbum. Quae nomine Graeco rout xsvμεs sive breviter ers appellari solet et illustratur forma I. Manifestum est auctorem panegyrici operam dedisse, ut sola hac forma uteretur. Inter 312 hexametros modo tres prima specie ab ea recedere videntur, cum 309 et cum caesura post tertium semipedem facta(reus πναμννενςᷣ vocata) et cum semiseptenaria(ενε νιννς)) et cum utraque coniunctam penthemimeren proferant.

Illi tres versus, qui F. I. neglegere videntur, sunt hi:

v. 121. Et reges iterum(infandum) se reddere nobis. 268. Templa novans renovansque deo fulgentia semper.

278. Quantus adest pro te ostendens discrimine magno. v. 268 vindicare potest F. III, ut incidatur hoc modo: Templa novans renovansque] deo fulgentia semper.

vv. 121 et 278 formae II annumerari possunt, ut sic legantur:

Et reges] iterum(infandum!) se reddere nobis. Quantus adest pro te ostendens discrimine magno.