— 45—
ticac aut literariae minus subjectas. Nemo igitur inſi- cias ibit, divinam providentiam tam diu hanc urbem conservasse literarum commodis, doncc optimarum artium semina sensim sensimque latius inde dispersa novas paulatim inter Romanas et barbaras gentes tulissent fruges, in dies crescentes atque non amplius exstirpandas, licet exstirpatis jam diu Alexandrinorum criticorum sedibus, ac Grammaticorum voluminibus dissipatis, crematis, deperditis.
PRIMA igitur rei criticac ErocHA à Ptolemacorum Alexandriac regnantium temporibus erit constituenda usque ad tempora, quibus fere omnes hujus urbis bibliothecae deletac fucrant, et alia orta crant literarum refugia, novà jam ad eas conservandas propagandas- que divinitus enatâ religione, militante antea per plura sccula, nunc penitus triumphante, i. ec. usque ad cönobia S. Basilii in oriente, et S. Benedicti in occi- dente. Haec epocha, fere millenaria, incipit anno cir- citer coc ante Christum natum et desinit anno circiter po post hane acram nostram, atque ab origine ac in- dole non immerito ejus periodus vocatur antiqua et
alexandrina.


