Erunt autem hujus periodi accuratius cognoscen- dac ac enarrandae Jontes, non exceptis Aristotelis rhetoricis et poetica, nec non quibusdam Historicis, praecipui Grammatici s. Critici Alexandrini, quotquot Superstites sunt, quorum pauci in collectione Aldina exstant, plures adhuc in bibliothecis inediti latent, exceptis reliquiis Villoisonianis, aliisque. Inter Grae— cos conspicui sunt post lautas Athenaeci epulas Diony- sius Halicarnassensis et Longinus cum Hermogene Tarsensi et Appollonio Dyscolo; inter Romanos ad- hibendi praeter Ciceronis rhetorica Quintilianus et Suetonius de illustribus Grammaticis et Rhetoribus cum Anonymo de causis corruptac eloquentiae, Aulo Gellio, aliisque. Post Pollucis onomasticon vero, etiamsi ad ipsas Graccorum antiquitates expiscandas ac venan- das maxime accomodatum esse videtur, ctiam Hesy- chius, inprimis autem Suidas, duamquam in sequente periodo vixerit, consulendus est de scriptoribus. De- nique mixtac scholiorum catenae, praesertim quac ad Pindarum, Euripidem, Aristophanem, Lycophronem, collectae sunt notac variorum, cum Latinorum Servio,
Donato, Graccorumque Eustathio, etiamsi medio


