Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula prima, sistens prooemium / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

fucrit, urbs illa pracclara, duae merito alma artis grammaticac omnisque rei criticac mater vocari potest. Enimvero jam é consilio conditoris sui magni illius Alexandri, à magno rerum universalium observatore ac pracceplore Aristotele eruditi, à maxima fortuna adjuti, hacc urbs, media scilicet inter maria ct ommnium terrarum orbem sita, non solum omnium bonorum ac mercium, sed etiam omnium fere opinionum ac artium metropolis esse videbatur, quam regum diver- sissimorum prudentia aut consuetudo fovebatHet mul- torum seculorum fortuna juvabat, ipsa natura augebat, sustentabat. Quamquam enim finita aut profligata saltem ac debilitata jacebat civitatum graccarum föcunda libertas nova parturiendi monumenta ingenii, novum tamen parta tuendi, disponendi, cernendi, dijudicandi ac cum omnibus populis communicandi exortum est desiderium atque consuetudo, quae sine arte gramma- tica et critica ne cogitari quidem potest. Accedit quod perfectius excoluerunt disciplinas, quarum jam antea jacta fuerant fundamenta, medicam artem, aliasque cognatas ad vitac usum pertinentes, quamquam ele- gantiae ac prudentiae civilis studiis omninoque rei cri-