Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula prima, sistens prooemium / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 13

Et hoc quidem de rei criticae nomine ac causa, ab ipsa hominum natura profecta, monendum esse duxi, in quibus rebus mira quaedam apparcet senescen- tis cujuscunque et hominis et populi, ingenui quamvis sed naturae legibus obnoxii, aequiparatio ac similitudo.

Quod porro attinet ad artis reique criticae origines sive fortuitas magisquc historicas oecasiones, manifestum est, eas a Graccorum fatis politicis esse derivandas, at non maturius quam profligato popularis urbium ac emergente regii imperii statu ct conditione constituen- das. Nam à parte potiori fit denominatio, ct quam- quam haud nego quaedam rei criticae incunabula jam apparuisse felici pro tempore Pisistradidarum tyran- nide, qui primi Athenis publicam instituerunt biblio- thecam, hacc tamen Persarum temporibus eombusta aut dissipata nihil facile reliquerit, quod mole aliqua intempestiva virilem populi genium obruere aut liberum ejus et adhuc crescentem ingenii vigorem praematuris legibus obstringere potuissct. Ita privatorum manserunt omnia rei literariae adminicula, et neque in Gymnasiis adolescentes, neque in Theatris auditores à literis pen-

debant ac voluminibus, donee Alexandria condita