— 12— Tunc demum igitur secernuntur libri optimi, emen- dantur temporum injuria dopravati, notantur spurii, quod est judicii res; conservantur reliqui, explicantur, traduntur postcritati ii potissimum, qui jam omnibus fere traditione digna visa funt: en tibi memoriae ne- gotium, quod tamen et item a judicio non penitus separandum erit. Sequitur deinceps, quod propter exhaustam ingenii vegcetioris naturam non tam facultas supersit parere nova, quam parta tueri, digerere, propagare, quod, quia fit literarum monumentis, etiam grammatica a literis ceu instrumento priscis temporibus nominata est cadem res, quae à parto potiori, i. e. judicii indole rectius et universalius crilica semper vocabitur. Constat enim inter omnes utramque vocem synonymam fere fuisse antiquis. At- tamen in accuratiore loquendi usu, qui in ipsa doc- trina tradenda valere debet, alteram alteri praeferendam esse duxi, quia nimirum secundum roνuο res gram- matica sive etiam philologica literarum solummodo monumentis convenit, res critica autem omnino quoque artis plasticae reliquias ac monumenta, Archacologiae
nomine hodie justo vagius insignita, complecti potest.


