— 11—
Alexandrinis temporibus satis cognitum, non sine mul- tis iisque nobilissimis certaminibus denique à clara Evangelii luce explosum. Sed nova deinceps plebe e gentium migratione exorta, nova etiam in Monotheismo oxstitit superstitio, similis sapientiae sacerdotalis neces- sitas et abusus, simile renatis literis a reformatoribus subeundum certamen, ita ut, mutatis quidem formis, nihil novi tamen sub sole fieri semper admoneamur in cultura gentium perlustranda.
Sed his missis jam ad id quod propositum fuerat, revertamur, de ipsius rei et artis criticae cAubsis ac oRIGINIBus ante cjus epocharum enarrationem pauca, quae nobis quidem visa sunt, praemoncntes.
Quando igitur, ut a solis causis altius repetitis incipiam, temporum successu mirum in modum aucta est populi ingenui experientia, rei publicae vicissitudi- nibus ad finem quodammodo vergentibus, expleto quasi omni culturae suae orbe, duplex existit rei et artis criticac causa, quarum altera à librorum copia, altera ab efföta quasi exhaustaque ingenii vegetioris natura proficiscitur. Ac propter librorum copiam oriatur desi-
derium eligendi pariter ac conservandi necesse est.


