Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula prima, sistens prooemium / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 4

cernitur memoria solida ac judicio accurato sive cen- sura omnium, quae ad humanitatem pertinent, lite-

rarum ac monumentorum.

Criticam sacram atque profanam statim ab initio solitam constituissem differentiam, ita tamen, ut neutram ab altera in doctrina juventuti ingenuae accomodata separandam esse contendissem. Per omnia enim Europae christianae secula educati sumus et educamus hisce duabus rebus, et ratione et traditione. Jam vero per rationem hic intelligi- mus illud individuum cuicunque a Deo innatum ac experientia magis minusve excultum organon omnia, ut capi possunt ac debent, capiendi et in verum humani generis usum convertendi. Quae vero intelli- guntur optima quaeque a duplice traditione potissimum manarunt hucusque, a divina altera, altera humana. Hausta sunt ex illà omnia, quae ad ſidem et mores, ex haâc vero optima saltem quaecunque ad prudenti am civilem ac dictionis formaeque elegantiam pertinent. Non est igitur difficile intellectu, quam arcte inter se copuletur sacra scrip- tura cum graeca romanaque literatura, quam arcte igitur utriusque traditionis et divinae et humanae memoria accurata ac judicium sub- actum, i. e. Critica sacra atque profana inter se copulentur. Acce- dit quod hoc etiam Exemplis optimorum virorum per omnia fere rei criticae epochas firmetur, quod igitur non feliciter divellatur narra- tio earum rerum, quae jam in Josepho et Philone, in Origene et Cle- mente Alexandrino, Augustino, Hieronymo et Lactantio, Patribus fere omnibus, quae in Erasmis et Grotiis et Clericis, quae in Me- lanchthone et multis aliis deinceps tali modo etiamsi non gradu secu- tis arctissime ad unum verioris doctrinae corpus conjunctae fuerunt. Si denique quaeris, Lector benevole, quam equidem dignitatem assignatam habere velim Criticis profanis in mutuo oum Critieis sacris commercio, utrum alteri ancillari debere censeam; si quaeris, quam omnino Criticis tributam esse velim auctoritatem respectu illorum,