(um varia variis temporibus fuerint nomina rei ac artis criticae, quae jam a veteribus et philologia vocata est a literarum amore, et poymathia a multifaria doc- trina, et artium liberalium encyclopaedia, qua Gram- matici ac Rbetores ingenuam moderabantur educatio- nem; apud recentiores autem ab ipsa Graecorum ac Romanorum antiquitate alias usurpaverit denomina- tiones, casque aut non semper adaequatas, aut justo strictius ad oodlicum emendationem solummodo relatas: hic ante omnia monendum existimavi, in sequente de epochis suis enarratione artem ac rem criticam sum- tam esse sensu latiore(†) pariter atque veterrimo, qui
() Cum jam ante hos duo vel tres annos scriptum fuisset hoc prooemium, magis exercitationis causa, quam ut publici juris fieret, nunc aliis curis obstrictus id amplificare totumque in rei criticae epochis adumbrandis consilium mutare non potui. Alioquin inter
1


