Sed de togatis hactenus! Quae et numero et pretio fabulis palliatis longe superantur, i. e. omnibus illis et tragoediis et comoediis, quarum argumenta ex vita rebusque Grae- corum erant petita. Nomen sine dubio derivandum est a pallio, quo cum omne tegumentum tum laxum illud, quo Graeci, imprimis philosophi, uti solebant, amiculum significabatur. ¹) Inde apparet histriones in fabulis palliatis res graecas egisse habituque usos esse graeco.
Proxima palliatarum species est fabula crepidata, sive argumenti graeci tragoedia. ²) Omnes hae fabulae, ut Ennii Hecuba et Medea, L. Varii Thyestes, Senecae, quae supersunt, tragoediae ex imitatione Graecorum, praecipue Euripidis, sententiarum copia jucundi, ortae sunt, quin etiam interdum Graecorum fabulas retractant.
Secunda palliatarum species, peculiari nomine carens, illa est, quae proprie palliata dicitur. Sic enim vocant insignes illas argumenti graeci comoedias, quibus ars scenica Ro- manorum summopere florebat. Ut crepidatae tragoedias, sic palliatae comoedias Graecorum imitabantur. Sed cum Romani nullas res, quae ad rempublicam pertinebant, in scenam admitterent, ut perstringerentur, poëtae illud comoediarum genus, cui apud Graecos nomen erat»doνα νααρρα, imitari non poterant. Neque magis media Atticorum comoedia Oi uον νταχη̈α⁴ανοα⸗ε) ad imitandum erat idonea. Nam ut omnes vitae conditiones aeque facete, atque illa comoedia fiebat, illudi possent, spectatores eruditiores esse debebant Romanis. Nihil tamen impediebat quominus poëtae romani ad tertium comoediae graecae genus, cui nomen erat»i„εαα Qαάυων̈ dᷣς, arctius se applicarent; itaque Plautum imprimis Philemonis, Terentium Menandri, Diphili, Apollodori imitatores fuisse invenimus.
Jam restat, ut paucis disseramus, quo Romanorum tragoediae et comoediae a Graecorum differant. Omnis de hac re quaestio id sane docet, Romanos in arte scenica Graecis multo fuisse inferiores. Cujus rei causa minime mirum nobis videbitur, cum ad Romanorum ingenii na- turam respexerimus. Ut omnes enim et singuli homines et populi, qui nimis opibus valere student nec quidquam hac re magis libentiusve agunt, studiis rerum jucundarum nec aperte utilium parum delectantur, sic etiam Romani primis saltem temporibus nullis fere indul- gebant studiis, nisi quae essent utilia atque commoda usui reipublicae. Quare eas quidem disciplinas, quae apertam vitae communi ac reipublicae utilitatem praebere videbantur, ut eloquentiam, juris scientiam, non Graecis auctoribus, sed ipsorum studio excoluerunt; omnium fere ceterorum literarum generum Graecos videas auctores. Quid igitur mirandum, quod Romani in arte scenica, quippe quae ad usum reipublicae nihil conferret, non suum studium. ab initio collocarunt, sed Graecos sunt imitati! Sicut autem omnino, qui in literis aliquid imitantur, exemplaria raro attingunt, sic etiam Romani insignem illam, qua Graeci et in tragoediis et in comoediis scribendis enituerunt, artem non sunt assecuti, ita ut justo jure Horatius cives hortetur:
» Fos exemplaria graeca Nocturna versate manu, versate diurna.«³)
¹) Cfr. Plaut. Trin. V., 2,(1154):„Tunica mihi propior pallio.“(Das Hemd iſt mir näher als der Rock.) ²) Cfr. Johannes Lydus, de magistratibus Romanorum, I., 40:„ 0 ννο(intelligit tragoediam) réu-
verat eig duo, eis 2ᷣνeiddrav uad xpacregrdrav eν* μꝛ³ ερμσdra EAywendg 4Tei d⁵ε‿ςεe⁵,* 44 xpairegrdra Ponindg.“
³) Horat. A. P. v. 268. sq.


