ductas Diomedes 1. 1. memoriae prodit, non solum argumento, sed etiam natura a palliatis differant, nimis incertum est, cum nulla hujusmodi fabula ad nostram aetatem pervenerit. Diomedes inter comoedias— sic enim palliatas appellat— et tabernarias praeter argumentum interesse quid- quam negare videtur; quod non solum ex verbis»personarum et argumentorum similitudine comoediis pares«(vide I. s. I.), sed etiam ex hoc alio loco:»Togata tabernaria a comoedia differt, quod in comoedia graeci ritus inducuntur personaeque graecae(Laches, Sostrata), in illa vero latinae«¹) satis colligitur. Sed si quid attribuendum est nomini, dubitari non potest, quin natura utriusque comoediae(tabernariae et palliatae) aliqua saltem ex parte diversa fuerit. Isidorus Hispalensis aediculas plebejorum parvas»tabernas« olim vocatas esse af- firmat. ²) Eodem sensu Horatius»taberna« voce utitur. In versu enim:
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumgue turres³) tabernae ut infimum atque vilissimum hominum domicilium excelsis regum turribus, itemque hoc alio loco: Næ quicunque deus, quicungque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas ⁴) obscurae tabernae regiis auro et ostro fulgentibus opponuntur. Inde facile colligitur, in fabulis tabernariis homines infimorum ordinum, quales fere habitant in tabernis, in scenam prodisse. Minus probanda interpretatio videtur Osanni, qui contendit,?) tabernarias nomen duxisse, quod in cauponis— sic enim tabernas intelligi vult— agi sint solitae. Nam praeter nimis angustam, quam haec Osanni interpretatio fabulis tabernariis attribuit, notionem etiam ipsa illa tabernae vocis significatio impedire videtur, quominus Osanno adstipulemur, cum taberna primo ac native exiguam humilemque casam et demum remotius cauponam significet. Inde mihi sequi videtur, ut fabulae tabernariae comoediae fuerint, in quibus in- feriorum tantum ordinum homines prodierint et res ex vita plebis romanae petitas egerint. Quod si verum est, tabernariae a fabulis palliatis eo differebant, quod in his omnium ordi- num homines prodibant et res ex vita modo privata, modo publica, modo civili, modo mili- tari, ex omnibus denique vitae conditionibus petitae agebantur.
Tabernariae prorsus contraria, quod quidem ad personarum attinet dignitatem, fabula est trabeata. Quae tertia togatarum species per C. Melissum, Maecenatis libertinum,) paulo ante Octaviani principatum primum in scenam ducta, sine dubio comoedia erat, in qua tantummodo superiorum ordinum homines, imprimis equites, prodibant. Nam trabea erat vestis forensis regum, consulum, augurum: itemque equites sollemniter censorem transvehentes veste illa in- duti erant. Hoc comoediae genus quominus aliquantum floresceret superbia nobiliorum, imprimis equitum, impediebat, qui pati nolebant, ut ipsorum ordinis homines in scenam ducerentur.
²) Isidor. Orig. XV., 2, pag. 1104, 23.
³) Hor. Od. I, 4, 13.
⁴) Hor. A. P. v. 227— 220.
⁵) Osann., anal. crit., pag. 68.
³) Cf. Sueton. de ill. gramm. 21(p. 115 sq. Reiffersch):„C. Melissus.... fecit et novum genus toga-
tarum inscripsitque trabeatas.“ Ovid. ex Pont. IV., 16, 30: tua cum socco Musa, Melisse, levis.“
.


